La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Biblia Vulgata (1592) - p. 748


hic locutus sit, dicens: Duae cognationes,
quas elegerat Dominus abiectae sunt: et
populum meum despexerunt, eo quod non
sit ultra gens coram eis? 25Haec dicit Do-
minus: Si pactum meum inter diem et
noctem, et leges caelo et terrae non posui:
26equidem et semen Iacob et David servi
mei proiiciam, ut non assumam de semine
eius principes seminis Abraham, Isaac, et
Iacob: reducam enim conversionem eo-
rum, et miserebor eis.

Cap. XXXIIII

1Verbum, quod factum est ad Ieremiam
a Domino, quando Nabuchodonosor
rex Babylonis, et omnis exercitus eius, uni-
versaque regna terrae quae erant sub potesta-
te manus eius, et omnes populi bellabant
contra Ierusalem, et contra omnes urbes
eius, dicens: 2Haec dicit Dominus Deus Is-
rael: Vade, et loquere ad Sedeciam regem
Iuda: et dices ad eum. Haec dicit Dominus:
Ecce ego tradam civitatem hanc in manus
regis Babylonis, et succendet eam igni.
3Et tu non effugies de manu eius: sed com-
prehensione capieris, et in manu eius tra-
deris: et oculi tui oculos regis Babylonis
videbunt, et os eius cum ore tuo loquetur,
et Babylonem introibis. 4Attamen audi
verbum Domini, Sedecia rex Iuda: Haec di-
cit Dominus ad te: Non morieris in gla-
dio, 5sed in pace morieris, et secundum com-
bustiones patrum tuorum, regum priorum
qui fuerunt ante te, sic comburent te: et vae
Domine, plangent te: quia verbum ego lo-
cutus sum, dicit Dominus. 6Et locutus est
Ieremias propheta ad Sedeciam regem Iu-
da universa verba haec in Ierusalem. 7Et
exercitus regis Babylonis pugnabat contra
Ierusalem, et contra omnes civitates Iuda,
quae reliquae erant, contra Lachis, et contra
Azecha: hae enim supererant de civitati-
bus Iuda, urbes munitae. 8Verbum, quod fa-
ctum est ad Ieremiam a Domino, postquam
percussit rex Sedecias foedus cum omni po-
pulo in Ierusalem, praedicans: 9Ut dimitte-
ret unusquisque servum suum, et unusquis-
que ancillam suam, Hebraeum et Hebraeam
liberos: et nequaquam dominarentur eis,
id est in Iudaeo et fratre suo. 10Audierunt
ergo omnes principes et universus popu-
lus, qui inierant pactum ut dimitteret unus-
quisque servum suum, et unusquisque an-
cillam suam liberos, et ultra non domina-
rentur eis: audierunt igitur, et dimiserunt.
11Et conversi sunt deinceps: et retraxerunt
servos et ancillas suas, quos dimiserant li-
beros, et subiugaverunt in famulos et famu-
las. 12Et factum est verbum Domini ad Ie-
remiam a Domino, dicens: 13Haec dicit Do-
minus Deus Israel: Ego percussi foedus cum
patribus vestris in die, qua eduxi eos de
terra Aegypti de domo servitutis, dicens:
14Cum completi fuerint septem anni, dimit-
tat unusquisque fratrem suum Hebraeum,
qui venditus est ei, et serviet tibi sex annis:
et dimittes eum a te liberum: et non audie-
runt patres vestri me, nec inclinaverunt au-
rem suam. 15Et conversi estis vos hodie, et
fecistis quod rectum est in oculis meis, ut
praedicaretis libertatem unusquisque ad ami-
cum suum: et inistis pactum in conspectu
meo, in domo in qua invocatum est nomen
meum super eam. 16Et reversi estis, et com-
maculastis nomen meum: et reduxistis unus-
quisque servum suum, et unusquisque an-
cillam suam, quos dimiseratis ut essent libe-
ri et suae potestatis: et subiugastis eos ut
sint vobis servi et ancillae. 17Propterea haec
dicit Dominus: Vos non audistis me, ut
praedicaretis libertatem unusquisque fratri
suo, et unusquisque amico suo: ecce ego
praedico vobis libertatem, ait Dominus ad
gladium, ad pestem, et ad famem: et dabo
vos in commotionem cunctis regnis terrae.
18Et dabo viros, qui praevaricantur foedus
meum, et non observaverunt verba foede-
ris, quibus assensi sunt in conspectu meo,
vitulum quem conciderunt in duas partes,
et transierunt inter divisiones eius: 19Prin-
cipes Iuda et principes Ierusalem, eunuchi
et sacerdotes, et omnis populus terrae, qui
transierunt inter divisiones vituli: 20et da-
bo eos in manus inimicorum suorum, et in


pagina successiva »