La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Occorrenze immagine » Biblia Vulgata (1592) - p. 743


arreptitium et prophetantem, ut mittas eum
in nervum et in carcerem: 27et nunc quare
non increpasti Ieremiam Anathothiten, qui
prophetat vobis? 28Quia super hoc misit in
Babylonem ad nos, dicens: Longum est:
aedificate domos, et habitate: et plantate
hortos, et comedite fructus eorum. 29Legit
ergo Sophonias sacerdos librum istum in
auribus Ieremiae prophetae. 30Et factum est
verbum Domini ad Ieremiam, dicens: 31Mit-
te ad omnem transmigrationem, dicens:
Haec dicit Dominus ad Semeiam Nehela-
miten: Pro eo quod prophetavit vobis Se-
meias, et ego non misi eum: et fecit vos
confidere in mendacio: 32idcirco haec dicit
Dominus: Ecce ego visitabo super Semeiam
Nehelamiten, et super semen eius: non erit
ei vir sedens in medio populi huius, et non
videbit bonum quod ego faciam populo
meo, ait Dominus: quia praevaricationem
locutus est adversus Dominum.

Cap. XXX

1Hoc verbum, quod factum est ad Iere-
miam a Domino, dicens: 2Haec dicit
Dominus Deus Israel, dicens: Scribe tibi
omnia verba, quae locutus sum ad te, in li-
bro. 3Ecce enim dies veniunt, dicit Domi-
nus: et convertam conversionem populi mei
Israel et Iuda, ait Dominus: et convertam
eos ad terram quam dedi patribus eorum:
et possidebunt eam. 4Et haec verba, quae lo-
cutus est Dominus ad Israel et ad Iudam:
5Quoniam haec dicit Dominus: Vocem ter-
roris audivimus: formido, et non est pax.
6Interrogate, et videte si generat masculus:
quare ergo vidi omnis viri manum super
lumbum suum, quasi parturientis, et con-
versae sunt universae facies in auruginem?
7Vae, quia magna dies illa, nec est similis
eius: tempusque tribulationis est Iacob, et ex
ipso salvabitur. 8Et erit in die illa, ait Do-
minus exercituum: conteram iugum eius
de collo tuo, et vincula eius dirumpam, et
non dominabuntur ei amplius alieni: 9sed
servient Domino Deo suo, et David regi
suo, quem suscitabo eis. 10Tu ergo ne ti-
meas, serve meus Iacob, ait Dominus, ne-
que paveas Israel: quia ecce ego salvabo
te de terra longinqua, et semen tuum de ter-
ra captivitatis eorum: et revertetur Iacob, et
quiescet, et cunctis affluet bonis, et non erit
quem formidet: 11quoniam tecum ego sum,
ait Dominus, ut salvem te. faciam enim con-
summationem in cunctis gentibus, in quibus
dispersi te: te autem non faciam in consum-
mationem: sed castigabo te in iudicio, ut
non videaris tibi innoxius. 12Quia haec dicit
Dominus: Insanabilis fractura tua, pessima
plaga tua. 13Non est qui iudicet iudicium
tuum ad alligandum: curationum utilitas
non est tibi. 14Omnes amatores tui obliti
sunt tui, teque non quaerent: plaga enim ini-
mici percussi te castigatione crudeli: pro-
pter multitudinem iniquitatis tuae dura fa-
cta sunt peccata tua. 15Quid clamas super
contritione tua? Insanabilis est dolor tuus:
propter multitudinem iniquitatis tuae, et pro-
pter dura peccata tua feci haec tibi. 16Prop-
terea omnes qui comedunt te, devorabun-
tur: et universi hostes tui in captivitatem
ducentur: et qui te vastant, vastabuntur,
cunctosque praedatores tuos dabo in praedam.
17Obducam enim cicatricem tibi, et a vulne-
ribus tuis sanabo te, dicit Dominus. Quia
eiectam vocaverunt te Sion: Haec est, quae
non habebat requirentem. 18Haec dicit Do-
minus: Ecce ego convertam conversionem
tabernaculorum Iacob, et tectis eius mise-
rebor, et aedificabitur civitas in excelso suo,
et templum iuxta ordinem suum fundabi-
tur. 19Et egredietur de eis laus, voxque luden-
tium: et multiplicabo eos, et non minuen-
tur: et glorificabo eos, et non attenuabun-
tur. 20Et erunt filii eius sicut a principio, et
coetus eius coram me permanebit: et visi-
tabo adversum omnes qui tribulant eum.
21Et erit dux eius ex eo: et princeps de me-
dio eius producetur: et applicabo eum, et
accedet ad me. Quis enim iste est, qui ap-
plicet cor suum ut appropinquet mihi, ait
Dominus? 22Et eritis mihi in populum, et ego
ero vobis in Deum. 23Ecce turbo Domini,
furor egrediens, procella ruens, in capite


pagina successiva »