La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Ambrosius » p. 8 » Pro Caelio » Biblia Vulgata (1592) - p. 731


Dominus, misericordiam et miserationes.
6Et morientur grandes et parvi in terra ista:
non sepelientur, neque plangentur, et non
se incident, neque calvitium fiet pro eis. 7Et
non frangent inter eos lugenti panem ad
consolandum super mortuo: et non dabunt
eis potum calicis ad consolandum super pa-
tre suo et matre. 8Et domum convivii non
ingrediaris, ut sedeas cum eis, et comedas
et bibas: 9quia haec dicit Dominus exerci-
tuum, Deus Israel: Ecce ego auferam de lo-
co isto, in oculis vestris, et in diebus vestris
vocem gaudii, et vocem laetitiae, vocem spon-
si et vocem sponsae. 10Et cum annunciaveris
populo huic omnia verba haec, et dixerint
tibi: Quare locutus est Dominus super nos
omne malum grande istud? Quae iniquitas
nostra, et quod peccatum nostrum, quod
peccavimus Domino Deo nostro? 11Dices
ad eos: Quia dereliquerunt me patres ve-
stri, ait Dominus: et abierunt post deos alie-
nos, et servierunt eis, et adoraverunt eos:
et me dereliquerunt, et legem meam non
custodierunt. 12Sed et vos peius operati estis,
quam patres vestri: ecce enim ambulat
unusquisque post pravitatem cordis sui mali,
ut me non audiat. 13Et eiiciam vos de terra
hac in terram quam ignoratis vos, et pa-
tres vestri: et servietis ibi diis alienis die ac
nocte, qui non dabunt vobis requiem. 14Pro-
pterea ecce dies veniunt dicit Dominus, et
non dicetur ultra: Vivit Dominus, qui edu-
xit filios Israel de terra Aegypti, 15sed, Vivit
Dominus qui eduxit filios Israel de terra
aquilonis, et de universis terris, ad quas
eieci eos: et reducam eos in terram suam,
quam dedi patribus eorum. 16Ecce ego mit-
tam piscatores multos, dicit Dominus, et
piscabuntur eos: et post haec mittam eis mul-
tos venatores, et venabuntur eos de omni
monte, et de omni colle, et de cavernis pe-
trarum. 17Quia oculi mei super omnes vias
eorum: non sunt absconditae a facie mea,
et non fuit occultata iniquitas eorum ab
oculis meis. 18Et reddam primum duplices
iniquitates et peccata eorum: quia conta-
minaverunt terram meam in morticinis ido-
lorum suorum, et abominationibus suis im-
pleverunt haereditatem meam. 19Domine
fortitudo mea, et robur meum, et refugium
meum in die tribulationis: ad te gentes
venient ab extremis terrae, et dicent: Vere
mendacium possederunt patres nostri, va-
nitatem quae eis non profuit. 20Numquid
faciet sibi homo deos, et ipsi non sunt dii?
21Idcirco ecce ego ostendam eis per vicem
hanc, ostendam eis manum meam, et vir-
tutem meam, et scient quia nomen mihi
Dominus.

Cap. XVII

1Peccatum Iuda scriptum est stylo fer-
reo in ungue adamantino, exaratum
super latitudinem cordis eorum, et in corni-
bus ararum eorum. 2Cum recordati fuerint
filii eorum ararum suarum, et lucorum suo-
rum, lignorumque frondentium in montibus
excelsis, 3sacrificantes in agro: fortitudinem
tuam, et omnes thesauros tuos in direptio-
nem dabo, excelsa tua propter peccata in
universis finibus tuis. 4Et relinqueris sola
ab haereditate tua, quam dedi tibi: et servire
te faciam inimicis tuis in terra, quam ignoras:
quoniam ignem succendisti in furore meo,
usque in aeternum ardebit. 5Haec dicit Do-
minus: Maledictus homo, qui confidit in
homine, et ponit carnem brachium suum,
et a Domino recedit cor eius. 6Erit enim
quasi myricae in deserto, et non videbit cum
venerit bonum: sed habitabit in siccitate
in deserto, in terra salsuginis, et inhabitabi-
li. 7Benedictus vir, qui confidit in Domino,
et erit Dominus fiducia eius. 8Et erit quasi
lignum quod transplantatur super aquas,
quod ad humorem mittit radices suas: et
non timebit cum venerit aestus. Et erit fo-
lium eius viride, et in tempore siccitatis non
erit sollicitum, nec aliquando desinet facere
fructum. 9Pravum est cor omnium, et in-
scrutabile: quis cognoscet illud? 10Ego Do-
minus scrutans cor, et probans renes: qui
do unicuique iuxta viam suam, et iuxta fru-
ctum adinventionum suarum. 11Perdix fo-
vit quae non peperit: fecit divitias, et non in


pagina successiva »