La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
De Bello Gallico » Biblia Vulgata (1592) - p. 727


civitatibus Iuda, et foris Ierusalem, dicens:
Audite verba pacti huius, et facite illa: 7quia
contestans contestatus sum patres vestros
in die, qua eduxi eos de terra Aegypti us-
que ad diem hanc: mane consurgens con-
testatus sum, et dixi: Audite vocem meam:
8et non audierunt, nec inclinaverunt aurem
suam: sed abierunt unusquisque in pravi-
tate cordis sui mali: et induxi super eos om-
nia verba pacti huius, quod praecepi ut fa-
cerent, et non fecerunt. 9Et dixit Dominus
ad me: Inventa est coniuratio in viris Iuda,
et in habitatoribus Ierusalem. 10Reversi sunt
ad iniquitates patrum suorum priores, qui
noluerunt audire verba mea: et hi ergo abie-
runt post deos alienos, ut servirent eis: irri-
tum fecerunt domus Israel, et domus Iuda
pactum meum, quod pepigi cum patribus
eorum. 11Quam ob rem haec dicit Dominus:
Ecce ego inducam super eos mala, de qui-
bus exire non poterunt: et clamabunt ad
me, et non exaudiam eos. 12Et ibunt civitates
Iuda et habitatores Ierusalem, et clamabunt
ad deos quibus libant, et non salvabunt eos
in tempore afflictionis eorum. 13Secundum
numerum enim civitatum tuarum erant dii
tui, Iuda: et secundum numerum viarum
Ierusalem posuisti aras confusionis, aras ad
libandum Baalim. 14Tu ergo noli orare pro
populo hoc, et ne assumas pro eis laudem
et orationem, quia non exaudiam in tem-
pore clamoris eorum ad me, in tempore af-
flictionis eorum. 15Quid est, quod dilectus
meus in domo mea fecit scelera multa? Num-
quid carnes sanctae auferent a te malitias
tuas, in quibus gloriata es? 16Olivam uberem,
pulchram, fructiferam, speciosam vocavit
Dominus nomen tuum: ad vocem loquelae,
grandis exarsit ignis in ea, et combusta sunt
fruteta eius. 17Et Dominus exercituum qui
plantavit te, locutus est super te malum: pro
malis domus Israel, et domus Iuda, quae fe-
cerunt sibi ad irritandum me, libantes Baa-
lim. 18Tu autem, Domine demonstrasti mi-
hi, et cognovi: tunc ostendisti mihi studia
eorum. 19Et ego quasi agnus mansuetus, qui
portatur ad victimam: et non cognovi quia
cogitaverunt super me consilia, dicentes:
Mittamus lignum in panem eius, et erada-
mus eum de terra viventium, et nomen eius
non memoretur amplius. 20Tu autem Do-
mine Sabaoth, qui iudicas iuste, et probas
renes et corda, videam ultionem tuam ex
eis: tibi enim revelavi causam meam. 21Pro-
pterea haec dicit Dominus ad viros Ana-
thoth, qui quaerunt animam tuam, et dicunt:
Non prophetabis in nomine Domini, et non
morieris in manibus nostris. 22Propterea
haec dicit Dominus exercituum: Ecce ego
visitabo super eos: iuvenes morientur in
gladio, filii eorum, et filiae eorum morientur
in fame. 23Et reliquiae non erunt ex eis: in-
ducam enim malum super viros Anathoth,
annum visitationis eorum.

Cap. XII

1Iustus quidem tu es Domine, si dispu-
tem tecum: verumtamen iusta loquar ad
te: Quare via impiorum prosperatur: bene
est omnibus, qui praevaricantur, et inique
agunt? 2Plantasti eos, et radicem miserunt:
proficiunt, et faciunt fructum: prope es tu
ori eorum, et longe a renibus eorum. 3Et tu
Domine, nosti me, vidisti me, et probasti cor
meum tecum: congrega eos quasi gregem
ad victimam, et sanctifica eos in die occisio-
nis. 4Usquequo lugebit terra, et herba om-
nis regionis siccabitur propter malitiam ha-
bitantium in ea? Consumptum est animal,
et volucre, quoniam dixerunt: Non videbit
novissima nostra. 5Si cum peditibus currens
laborasti: quomodo contendere poteris cum
equis? Cum autem in terra pacis securus fue-
ris, quid facies in superbia Iordanis? 6Nam
et fratres tui, et domus patris tui, etiam ipsi
pugnaverunt adversum te, et clamaverunt
post te plena voce: ne credas eis cum locuti
fuerint tibi bona. 7Reliqui domum meam,
dimisi haereditatem meam: dedi dilectam
animam meam in manu inimicorum eius.
8Facta est mihi haereditas mea quasi leo in
silva: dedit contra me vocem, ideo odivi
eam. 9Numquid avis discolor haereditas mea
mihi? Numquid avis tincta per totum? Ve-


pagina successiva »