
lantes fraudulenter, aes et ferrum: universi
corrupti sunt. 29Defecit sufflatorium, in igne
consumptum est plumbum, frustra confla-
vit conflator: malitiae enim eorum non sunt
consumptae. 30Argentum reprobum vocate
eos, quia Dominus proiecit illos.
Cap. VII
1Verbum, quod factum est ad Ieremiam
a Domino, dicens: 2Sta in porta do-
mus Domini, et praedica ibi verbum istud,
et dic: Audite verbum Domini omnis Iu-
da, qui ingredimini per portas has, ut ado-
retis Dominum. 3Haec dicit Dominus exer-
cituum, Deus Israel: Bonas facite vias ve-
stras, et studia vestra: et habitabo vobiscum
in loco isto. 4Nolite confidere in verbis
mendacii, dicentes. Templum Domini,
templum Domini, templum Domini est.
5Quoniam si bene direxeritis vias vestras,
et studia vestra: si feceritis iudicium inter
virum et proximum eius, 6advenae, et pu-
pillo, et viduae non feceritis calumniam, nec
sanguinem innocentem effuderitis in loco
hoc, et post deos alienos non ambulaveri-
tis in malum vobismetipsis: 7habitabo vo-
biscum in loco isto: in terra, quam dedi pa-
tribus vestris a saeculo et usque in saeculum.
8Ecce vos confiditis vobis in sermonibus
mendacii, qui non proderunt vobis: 9fura-
ri, occidere, adulterari, iurare mendaciter, li-
bare Baalim, et ire post deos alienos, quos
ignoratis: 10et venistis, et stetistis coram me
in domo hac, in qua invocatum est nomen
meum, et dixistis: Liberati sumus eo quod
fecerimus omnes abominationes istas.
11Numquid ergo spelunca latronum facta
est domus ista, in qua invocatum est no-
men meum in oculis vestris? Ego, ego sum:
ego vidi, dicit Dominus. 12Ite ad locum
meum in Silo, ubi habitavit nomen meum
a principio: et videte quae fecerim ei pro-
pter malitiam populi mei Israel: 13et nunc,
quia fecistis omnia opera haec, dicit Domi-
nus: et locutus sum ad vos mane consur-
gens, et loquens, et non audistis: et voca-
vi vos, et non respondistis: 14Faciam do-
mui huic, in qua invocatum est nomen
meum, et in qua vos habetis fiduciam: et
loco quem dedi vobis et patribus vestris,
sicut feci Silo. 15Et proiiciam vos a facie
mea, sicut proieci omnes fratres vestros,
universum semen Ephraim. 16Tu ergo noli
orare pro populo hoc, nec assumas pro eis
laudem et orationem, et non obsistas mihi:
quia non exaudiam te. 17Nonne vides quid
isti faciunt in civitatibus Iuda; et in plateis
Ierusalem? 18Filii colligunt ligna, et patres
succendunt ignem, et mulieres conspergunt
adipem, ut faciant placentas reginae caeli,
et libent diis alienis, et me ad iracundiam
provocent. 19Numquid me ad iracundiam
provocant, dicit Dominus? Nonne semet-
ipsos in confusionem vultus sui? 20Ideo haec
dicit Dominus Deus: Ecce furor meus, et
indignatio mea conflatur super locum istum,
super viros, et super iumenta, et super li-
gnum regionis, et super fruges terrae, et suc-
cendetur, et non extinguetur. 21Haec dicit
Dominus exercituum, Deus Israel: Holo-
cautomata vestra addite victimis vestris, et
comedite carnes. 22Quia non sum locutus
cum patribus vestris, et non praecepi eis in
die qua eduxi eos de terra Aegypti, de ver-
bo holocautomatum et victimarum. 23Sed
hoc verbum praecepi eis, dicens: Audite
vocem meam, et ero vobis Deus, et vos eri-
tis mihi populus: et ambulate in omni via,
quam mandavi vobis, ut bene sit vobis.
24Et non audierunt, nec inclinaverunt au-
rem suam: sed abierunt in voluntatibus,
et in pravitate cordis sui mali: factique sunt
retrorsum, et non in ante, 25a die qua egres-
si sunt patres eorum de terra Aegypti, us-
que ad diem hanc. Et misi ad vos omnes
servos meos prophetas per diem, consur-
gens diluculo, et mittens. 26Et non audierunt
me, nec inclinaverunt aurem suam: sed in-
duraverunt cervicem suam: et peius ope-
rati sunt quam patres eorum. 27Et loqueris
ad eos omnia verba haec, et non audient te:
et vocabis eos, et non respondebunt tibi.
28Et dices ad eos: Haec est gens, quae non
audivit vocem Domini Dei sui, nec recepit
pagina successiva »