La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Occorrenze immagine » Biblia Vulgata (1592) - p. 722


29Numquid super his non visitabo, dicit Do-
minus? Aut super gentem huiuscemodi non
ulciscetur anima mea? 30Stupor et mirabi-
lia facta sunt in terra: 31prophetae propheta-
bant mendacium,et sacerdotes applaude-
bant manibus suis: et populus meus dilexit
talia: quid igitur fiet in novissimo eius?

Cap. VI

1Confortamini, filii Beniamin in
medio Ierusalem, et in Thecua clan-
gite buccina, et super Bethacarem levate
vexillum: quia malum visum est ab aquilone,
et contritio magna. 2Speciosae et delicatae
assimilavi filiam Sion. 3Ad eam venient pa-
stores et greges eorum: fixerunt in ea tento-
ria in circuitu: pascet unusquisque eos, qui
sub manu sua sunt. 4Sanctificate super eam
bellum: consurgite, et ascendamus in meri-
die: vae nobis, quia declinavit dies, quia lon-
giores factae sunt umbrae vesperi. 5Surgite,
et ascendamus in nocte, et dissipemus do-
mus eius. 6Quia haec dicit Dominus exer-
cituum: Caedite lignum eius, et fundite cir-
ca Ierusalem aggerem: haec est civitas visi-
tationis, omnis calumnia in medio eius. 7Si-
cut frigidam fecit cisterna aquam suam, sic
frigidam fecit malitiam suam: iniquitas et
vastitas audietur in ea, coram me semper
infirmitas et plaga. 8Erudire Ierusalem, ne
forte recedat anima mea a te, ne forte po-
nam te desertam, terram inhabitabilem.
9Haec dicit Dominus exercituum: Usque
ad racemum colligent quasi in vinea reli-
quias Israel: converte manum tuam quasi
vindemiator ad cartallum. 10Cui loquar? Et
quem contestabor ut audiat? Ecce incir-
cumcisae aures eorum, et audire non pos-
sunt: ecce verbum Domini factum est eis
in opprobrium, et non suscipient illud. 11Id-
circo furore Domini plenus sum, laboravi
sustinens: effunde super parvulum foris, et
super consilium iuvenum simul: vir enim
cum muliere capietur, senex cum pleno die-
rum. 12Et transibunt domus eorum ad al-
teros, agri et uxores pariter: quia exten-
dam manum meam super habitantes ter-
ram, dicit Dominus. 13A minore quippe us-
que ad maiorem omnes avaritiae student: et
a propheta usque ad sacerdotem cuncti fa-
ciunt dolum. 14Et curabant contritionem filiae
populi mei cum ignominia, dicentes: Pax,
pax: et non erat pax. 15Confusi sunt, quia
abominationem fecerunt: quin potius con-
fusione non sunt confusi, et erubescere ne-
scierunt. Quam ob rem cadent inter ruen-
tes: in tempore visitationis suae corruent, di-
cit Dominus. 16Haec dicit Dominus: State
super vias, et videte, et interrogate de semi-
tis antiquis quae sit via bona, et ambulate
in ea: et invenietis refrigerium animabus ve-
stris. Et dixerunt: Non ambulabimus. 17Et
constitui super vos speculatores. Audite
vocem tubae. Et dixerunt: Non audiemus.
18Ideo audite gentes, et cognosce congre-
gatio, quanta ego faciam eis. 19Audi terra:
ecce ego adducam mala super populum
istum, fructum cogitationum eius: quia ver-
ba mea non audierunt, et legem meam
proiecerunt. 20Ut quid mihi thus de Saba af-
fertis, et calamum suave olentem de terra
longinqua? Holocautomata vestra non sunt
accepta, et victimae vestrae non placuerunt
mihi. 21Propterea haec dicit Dominus: Ecce
ego dabo in populum istum ruinas, et ruent
in eis patres et filii simul, vicinus, et proxi-
mus peribunt. 22Haec dicit Dominus: Ecce
populus venit de terra aquilonis, et gens
magna consurget a finibus terrae. 23Sagit-
tam et scutum arripiet: crudelis est, et non
miserebitur. Vox eius quasi mare sonabit:
et super equos ascendent, praeparati quasi
vir ad praelium, adversum te filia Sion. 24Au-
divimus famam eius, dissolutae sunt manus
nostrae: tribulatio apprehendit nos, dolo-
res ut parturientem. 25Nolite exire ad agros,
et in via ne ambuletis: quoniam gladius
inimici, pavor in circuitu. 26Filia populi mei
accingere cilicio, et conspergere cinere: lu-
ctum unigeniti fac tibi, planctum amarum,
quia repente veniet vastator super nos.
27Probatorem dedi te in populo meo robu-
stum: et scies, et probabis viam eorum.
28Omnes isti principes declinantes, ambu-


pagina successiva »