
Caput Primum
1Verba Ieremiae filii Helciae,
de sacerdotibus, qui fuerunt
in Anathoth, in terra Be-
niamin. 2Quod factum est
verbum Domini ad eum in
diebus Iosiae filii Amon regis Iuda, in ter-
tiodecimo anno regni eius. 3Et factum est
in diebus Ioakim filii Iosiae regis Iuda, us-
que ad consummationem undecimi anni
Sedeciae filii Iosiae regis Iuda, usque ad trans-
migrationem Ierusalem, in mense quinto.
4Et factum est verbum Domini ad me, di-
cens: 5Priusquam te formarem in utero,
novi te: et antequam exires de vulva, san-
ctificavi te, et prophetam in gentibus de-
di te. 6Et dixi, A a a, Domine Deus: ec-
ce nescio loqui, quia puer ego sum. 7Et
dixit Dominus ad me: Noli dicere: Puer
sum: quoniam ad omnia, quae mittam te,
ibis: et universa, quaecumque mandavero
tibi loqueris. 8Ne timeas a facie eorum:
quia tecum ego sum ut eruam te, dicit Do-
minus. 9Et misit Dominus manum suam,
et tetigit os meum: et dixit Dominus ad
me: Ecce dedi verba mea in ore tuo: 10ec-
ce constitui te hodie super gentes, et su-
per regna, ut evellas, et destruas, et disper-
das, et dissipes, et aedifices, et plantes.
11Et factum est verbum Domini ad me, di-
cens: Quid tu vides, Ieremia? Et dixi: Vir-
gam vigilantem ego video. 12Et dixit Do-
minus ad me: Bene vidisti, quia vigilabo
ego super verbo meo ut faciam illud. 13Et
factum est verbum Domini secundo ad
me, dicens: Quid tu vides? Et dixi: Ol-
lam succensam ego video, et faciem eius
a facie aquilonis. 14Et dixit Dominus ad
me: Ab aquilone pandetur malum super
omnes habitatores terrae: 15quia ecce ego
convocabo omnes cognationes regnorum
aquilonis, ait Dominus: et venient et
ponent unusquisque solium suum in in-
troitu portarum Ierusalem, et super om-
nes muros eius in circuitu, et super uni-
versas urbes Iuda. 16Et loquar iudicia mea
cum eis super omnem malitiam eorum,
qui dereliquerunt me, et libaverunt diis
alienis, et adoraverunt opus manuum sua-
rum. 17Tu ergo accinge lumbos tuos, et
surge, et loquere ad eos omnia quae ego
praecipio tibi. Ne formides a facie eorum:
nec enim timere te faciam vultum eorum.
18Ego quippe dedi te hodie in civitatem
munitam, et in columnam ferream, et in
murum aereum, super omnem terram, re-
gibus Iuda, principibus eius, et sacer-
dotibus, et populo terrae. 19Et bella-
bunt adversum te, et non praevalebunt:
quia ego tecum sum, ait Dominus, ut li-
berem te.
Cap. II
1Et factum est verbum Domini ad me,
dicens: 2Vade, et clama in auribus Ieru-
salem, dicens: Haec dicit Dominus: Re-
cordatus sum tui, miserans adolescentiam
tuam, et caritatem desponsationis tuae,
quando secuta es me in deserto, in terra,
quae non seminatur. 3Sanctus Israel Do-
mino, primitiae frugum eius: omnes, qui
devorant eum delinquunt: mala venient
super eos, dicit Dominus. 4Audite ver-
bum Domini domus Iacob, et omnes co-
gnationes domus Israel: 5haec dicit Do-
minus: Quid invenerunt patres vestri in
me iniquitatis, quia elongaverunt a me,
pagina successiva »