
quae timebant adducam eis: quia vocavi,
et non erat qui responderet: locutus sum,
et non audierunt: feceruntque malum in
oculis meis, et quae nolui elegerunt. 5Au-
dite verbum Domini, qui tremitis ad ver-
bum eius: dixerunt fratres vestri odientes
vos, et abiicientes propter nomen meum:
glorificetur Dominus, et videbimus in lae-
titia vestra: ipsi autem confundentur.
6Vox populi de civitate, vox de templo,
vox Domini reddentis retributionem ini-
micis suis. 7Antequam parturiret, peperit:
antequam veniret partus eius, peperit ma-
sculum. 8Quis audivit umquam tale? Et
quis vidit huic simile? Numquid parturiet
terra in die una, aut parietur gens simul,
quia parturivit et peperit Sion filios suos?
9Numquid ego qui alios parere facio, ipse
non pariam? Dicit Dominus? Si ego, qui ge-
nerationem ceteris tribuo, sterilis ero, ait
Dominus Deus tuus? 10Laetamini cum Ie-
rusalem et exsultate in ea omnes qui dili-
gitis eam: gaudete cum ea gaudio universi,
qui lugetis super eam: 11ut sugatis, et replea-
mini ab ubere consolationis eius: ut mul-
geatis et deliciis affluatis ab omnimoda
gloria eius. 12Quia haec dicit Dominus:
Ecce ego declinabo super eam quasi flu-
vium pacis, et quasi torrentem inundan-
tem gloriam gentium, quam sugetis: ad
ubera portabimini, et super genua blan-
dientur vobis. 13Quomodo si cui mater blan-
diatur, ita ego consolabor vos, et in Ieru-
salem consolabimini. 14Videbitis, et gaude-
bit cor vestrum, et ossa vestra quasi herba
germinabunt, et cognoscetur manus Do-
mini servis eius, et indignabitur inimicis
suis. 15Quia ecce Dominus in igne veniet,
et quasi turbo quadrigae eius: reddere in
indignatione furorem suum, et increpatio-
nem suam in flamma ignis: 16quia in igne
Dominus diiudicabit, et in gladio suo ad
omnem carnem, et multiplicabuntur in-
terfecti a Domino, 17qui sanctificabantur, et
mundos se putabant in hortis post ianuam
intrinsecus, qui comedebant carnem suillam,
et abominationem et murem: simul consu-
mentur, dicit Dominus. 18Ego autem ope-
ra eorum et cogitationes eorum: venio ut
congregem cum omnibus gentibus et lin-
guis: et venient, et videbunt gloriam meam.
19Et ponam in eis signum, et mittam ex
eis qui salvati fuerint, ad gentes in mare,
in Africam, et Lydiam, tendentes sagittam:
in Italiam et Graeciam, ad insulas longe,
ad eos qui non audierunt de me, et non vi-
derunt gloriam meam. Et annunciabunt
gloriam meam gentibus, 20et adducent om-
nes fratres vestros de cunctis gentibus do-
num Domino in equis, et in quadrigis, et
in lecticis, et in mulis, et in carrucis, ad
montem sanctum meum Ierusalem, dicit
Dominus, quomodo si inferant filii Israel
munus in vase mundo in domum Domini.
21Et assumam ex eis in sacerdotes, et Levi-
tas, dicit Dominus: 22Quia sicut caeli novi,
et terra nova, quae ego facio stare coram
me, dicit Dominus: sic stabit semen ve-
strum et nomen vestrum. 23Et erit mensis ex
mense, et sabbatum ex sabbato: veniet om-
nis caro ut adoret coram facie mea, dicit
Dominus. 24Et egredientur, et videbunt
cadavera virorum, qui praevaricati sunt in
me: vermis eorum non morietur, et ignis
eorum non extinguetur: et erunt usque ad
satietatem visionis omni carni.
pagina successiva »