La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Biblia Vulgata (1592) - p. 713


auxiliator: quaesivi, et non fuit qui adiu-
varet: et salvavit mihi brachium meum, et
indignatio mea ipsa auxiliata est mihi. 6Et
conculcavi populos in furore meo, et ine-
briavi eos in indignatione mea, et detraxi
in terram virtutem eorum. 7Miserationum
Domini recordabor: laudem Domini super
omnibus, quae reddidit nobis Dominus, et
super multitudinem bonorum domui Israel,
quae largitus est eis secundum indulgentiam
suam, et secundum multitudinem misericor-
diarum suarum. 8Et dixit: Verumtamen
populus meus est, filii non negantes: et fa-
ctus est eis salvator. 9In omni tribulatione
eorum non est tribulatus, et angelus faciei
eius salvavit eos: in dilectione sua, et in in-
dulgentia sua ipse redemit eos, et portavit
eos, et elevavit eos cunctis diebus saeculi.
10Ipsi autem ad iracundiam provocaverunt,
et afflixerunt spiritum sancti eius: et con-
versus est eis in inimicum, et ipse debella-
vit eos. 11Et recordatus est dierum saeculi
Moysi, et populi sui: Ubi est qui eduxit eos
de mari cum pastoribus gregis sui? Ubi est
qui posuit in medio eius spiritum sancti sui?
12Qui eduxit ad dexteram Moysen brachio
maiestatis suaek, qui scidit aquas ante eos, ut
faceret sibi nomen sempiternum: 13Qui edu-
xit eos per abyssos, quasi equum in deserto
non impingentem. 14Quasi animal in cam-
po descendens, spiritus Domini ductor eius
fuit: sic adduxisti populum tuum ut face-
res tibi nomen gloriae. 15Attende de caelo,
et vide de habitaculo sancto tuo, et gloriae
tuae: ubi est zelus tuus, et fortitudo tua,
multitudo viscerum tuorum, et miseratio-
num tuarum? Super me continuerunt se.
16Tu enim pater noster, et Abraham nesci-
vit nos, et Israel ignoravit nos: tu, Domine
pater noster, redemptor noster, a saeculo no-
men tuum. 17Quare errare nos fecisti Do-
mine de viis tuis: indurasti cor nostrum ne
timeremus te? Convertere propter servos
tuos, tribus haereditatis tuae. 18Quasi nihilum
possederunt populum sanctum tuum: ho-
stes nostri conculcaverunt sanctificationem
tuam. 19Facti sumus quasi in principio, cum
non dominareris nostri, neque invocare-
tur nomen tuum super nos.

Cap. LXIIII

1Utinam dirumperes caelos, et descen-
deres: a facie tua montes defluerent.
2Sicut exustio ignis tabescerent, aquae arde-
rent igni, ut notum fieret nomen tuum ini-
micis tuis: a facie tua gentes turbarentur.
3Cum feceris mirabilia, non sustinebimus:
descendisti, et a facie tua montes defluxe-
runt. 4A saeculo non audierunt, neque auri-
bus perceperunt: oculus non vidit, Deus
absque te, quae praeparasti exspectantibus te.
5Occurristi laetanti, et facienti iustitiam: in
viis tuis recordabuntur tui: ecce tu iratus es,
et peccavimus: in ipsis fuimus semper, et
salvabimur. 6Et facti sumus ut immundus
omnes nos, et quasi pannus menstruatae
universae iustitiae nostrae: et cecidimus quasi
folium universi, et iniquitates nostrae quasi
ventus abstulerunt nos. 7Non est qui invo-
cet nomen tuum: qui consurgat, et teneat
te. Abscondisti faciem tuam a nobis, et al-
lisisti nos in manu iniquitatis nostrae. 8Et
nunc Domine, pater noster es tu, nos ve-
ro lutum: et fictor noster tu, et opera ma-
nuum tuarum omnes nos. 9Ne irascaris Do-
mine satis, et ne ultra memineris iniquitatis
nostrae: ecce respice, populus tuus omnes
nos. 10Civitas sancti tui facta est deserta, Sion
deserta facta est, Ierusalem desolata est. 11Do-
mus sanctificationis nostrae, et gloriae no-
strae, ubi laudaverunt te patres nostri, facta
est in exustionem ignis, et omnia desidera-
bilia nostra versa sunt in ruinas. 12Numquid
super his continebis te Domine, tacebis, et
affliges nos vehementer?

Cap. LXV

1Quaesierunt me qui ante non inter-
rogabant, invenerunt qui non quaesie-
runt me. Dixi: Ecce ego, ecce ego ad gen-
tem, quae non invocabat nomen meum. 2Ex-
pandi manus meas tota die ad populum in-
credulum, qui graditur in via non bona post
cogitationes suas. 3Populus qui ad iracun-


pagina successiva »