
17Indutus est iustitia ut lorica, et galea salutis
in capite eius: indutus est vestimentis ultio-
nis, et opertus est quasi pallio zeli. 18Sicut
ad vindictam quasi ad retributionem indi-
gnationis hostibus suis, et vicissitudinem
inimicis suis: insulis vicem reddet. 19Et ti-
mebunt qui ab occidente nomen Domi-
ni, et qui ab ortu solis gloriam eius: cum
venerit quasi fluvius violentus, quem spiri-
tus Domini cogit: 20et venerit Sion redem-
ptor, et eis, qui redeunt ab iniquitate in Ia-
cob, dicit Dominus. 21Hoc foedus meum
cum eis, dicit Dominus: Spiritus meus, qui
est in te, et verba mea quae posui in ore tuo,
non recedent de ore tuo, et de ore seminis
tui, et de ore seminis seminis tui, dicit Do-
minus, amodo et usque in sempiternum.
Cap. LX
1Surge, illuminare Ierusalem: quia ve-
nit lumen tuum, et gloria Domini su-
per te orta est. 2Quia ecce tenebrae operient
terram, et caligo populos: super te autem
orietur Dominus, et gloria eius in te vide-
bitur. 3Et ambulabunt gentes in lumine
tuo, et reges in splendore ortus tui. 4Leva
in circuitu oculos tuos, et vide: omnes isti
congregati sunt, venerunt tibi: filii tui de
longe venient et filiae tuae de latere surgent.
5Tunc videbis, et afflues, mirabitur et dila-
tabitur cor tuum quando conversa fuerit ad
te multitudo maris, fortitudo gentium ve-
nerit tibi: 6Inundatio camelorum operiet
te, dromedarii Madian et Epha: omnes de
Saba venient, aurum et thus deferentes, et
laudem Domino annunciantes. 7Omne
pecus Cedar congregabitur tibi, arietes Na-
baioth ministrabunt tibi: offerentur super
placabili altari meo, et domum maiestatis
meae glorificabo. 8Qui sunt isti, qui ut nu-
bes volant, et quasi columbae ad fenestras
suas? 9Me enim insulae exspectant, et naves
maris in principio ut adducam filios tuos
de longe: argentum eorum, et aurum eo-
rum cum eis, nomini Domini Dei tui, et
sancto Israel, quia glorificavit te. 10Et aedi-
ficabunt filii peregrinorum muros tuos, et
reges eorum ministrabunt tibi: in indigna-
tione enim mea percussi te: et in reconci-
liatione mea misertus sum tui. 11Et aperien-
tur portae tuae iugiter: die ac nocte non clau-
dentur, ut afferatur ad te fortitudo gentium,
et reges earum adducantur. 12Gens enim
et regnum quod non servierit tibi peribit:
et gentes solitudine vastabuntur. 13Gloria
Libani ad te veniet, abies et buxus, et pi-
nus simul ad ornandum locum sanctifica-
tionis meae: et locum pedum meorum glo-
rificabo. 14Et venient ad te curvi filii eorum,
qui humiliaverunt te, et adorabunt vesti-
gia pedum tuorum omnes, qui detrahebant
tibi, et vocabunt te civitatem Domini, Sion
sancti Israel. 15Pro eo quod fuisti derelicta,
et odio habita, et non erat qui per te transi-
ret, ponam te in superbiam saeculorum, gau-
dium in generationem et generationem:
16et suges lac gentium, et mamilla regum
lactaberis: et scies quia ego Dominus sal-
vans te, et redemptor tuus fortis Iacob. 17Pro
aere afferam aurum, et pro ferro afferam ar-
gentum: et pro lignis aes, et pro lapidibus
ferrum: et ponam visitationem tuam pacem,
et praepositos tuos iustitiam. 18Non audie-
tur ultra iniquitas in terra tua, vastitas et
contritio in terminis tuis, et occupabit sa-
lus muros tuos, et portas tuas laudatio.
19Non erit tibi amplius sol ad lucendum per
diem, nec splendor lunae illuminabit te: sed
erit tibi Dominus in lucem sempiternam,
et Deus tuus in gloriam tuam. 20Non oc-
cidet ultra sol tuus, et luna tua non minue-
tur, quia erit tibi Dominus in lucem sem-
piternam, et complebuntur dies luctus tui.
21Populus autem tuus omnes iusti, in perpe-
tuum haereditabunt terram, germen plan-
tationis meae, opus manus meae ad glorifi-
candum. 22Minimus erit in mille, et parvu-
lus in gentem fortissimam: ego Dominus
in tempore eius subito faciam istud.
Cap. LXI
1Spiritus Domini super me, eo quod
unxerit Dominus me: ad annunciandum
mansuetis misit me, ut mederer contritis
pagina successiva »