
Tu autem eruisti animam meam ut non
periret, proiecisti post tergum tuum omnia
peccata mea.
18Quia non infernus confitebitur tibi, ne-
que mors laudabit te: non exspectabunt
qui descendunt in lacum, veritatem tuam.
19Vivens, vivens ipse confitebitur tibi, si-
cut et ego hodie: pater filiis notam faciet
veritatem tuam.
20Domine salvum me fac, et psalmos no-
stros cantabimus cunctis diebus vitae no-
strae in domo Domini.
21Et iussit Isaias ut tollerent massam de
ficis, et cataplasmarent super vulnus, et sa-
naretur.
22Et dixit Ezechias: Quod erit signum
quia ascendam in domum Domini?
Cap. XXXIX
1In tempore illo misit Merodach Bala-
dan filius Baladan rex Babylonis, libros
et munera ad Ezechiam: audierat enim quod
aegrotasset, et convaluisset. 2Laetatus est au-
tem super eis Ezechias, et ostendit eis cel-
lam aromatum, et argenti, et auri, et odo-
ramentorum, et unguenti optimi, et omnes
apothecas supellectilis suae, et universa quae
inventa sunt in thesauris eius. Non fuit
verbum, quod non ostenderet eis Ezechias
in domo sua, et in omni potestate sua.
3Introivit autem Isaias propheta ad Eze-
chiam regem, et dixit ei: Quid dixerunt
viri isti, et unde venerunt ad te? Et dixit
Ezechias: De terra longinqua venerunt ad
me, de Babylone. 4Et dixit: Quid vide-
runt in domo tua? Et dixit Ezechias: Om-
nia quae in domo mea sunt, viderunt: non
fuit res, quam non ostenderim eis in the-
sauris meis. 5Et dixit Isaias ad Ezechiam:
Audi verbum Domini exercituum. 6Ecce
dies venient, et auferentur omnia, quae in
domo tua sunt, et quae thesaurizaverunt
patres tui usque ad diem hanc, in Babylo-
nem: non relinquetur quidquam, dicit Do-
minus. 7Et de filiis tuis, qui exibunt de te,
quos genueris, tollent, et erunt eunuchi in
palatio regis Babylonis. 8Et dixit Ezechias
ad Isaiam: Bonum verbum Domini quod
locutus est. Et dixit: Fiat tantum pax, et
veritas in diebus meis.
Cap. XL
1Consolamini, consolamini, popu-
le meus, dicit Deus vester. 2Loquimini
ad cor Ierusalem, et advocate eam: quoniam
completa est malitia eius, dimissa est iniqui-
tas illius: suscepit de manu Domini dupli-
cia pro omnibus peccatis suis. 3Vox cla-
mantis in deserto: Parate viam Domini, re-
ctas facite in solitudine semitas Dei nostri.
4Omnis vallis exaltabitur, et omnis mons
et collis humiliabitur, et erunt prava in di-
recta, et aspera in vias planas. 5Et revelabi-
tur gloria Domini, et videbit omnis caro
pariter quod os Domini locutum est. 6Vox
dicentis: Clama. Et dixi: Quid clamabo?
Omnis caro foenum, et omnis gloria eius
quasi flos agri. 7Exsiccatum est foenum, et
cecidit flos, quia spiritus Domini sufflavit
in eo. Vere foenum est populus: 8exsiccatum
est foenum, et cecidit flos: Verbum autem
Domini nostri manet in aeternum. 9Super
montem excelsum ascende tu, qui evange-
lizas Sion: exalta in fortitudine vocem tuam,
qui evangelizas Ierusalem: exalta, noli ti-
mere. Dic civitatibus Iuda: Ecce Deus ve-
ster: 10ecce Dominus Deus in fortitudine
veniet, et brachium eius dominabitur: ecce
merces eius cum eo, et opus illius coram
illo. 11Sicut pastor gregem suum pascet: in
brachio suo congregabit agnos, et in sinu
suo levabit, foetas ipse portabit. 12Quis men-
sus est pugillo aquas, et caelos palmo pon-
deravit? Quis appendit tribus digitis molem
terrae, et liberavit in pondere montes, et col-
les in statera? 13Quis adiuvit spiritum Do-
mini? Aut quis consiliarius eius fuit, et osten-
dit illi? 14Cum quo iniit consilium, et instru-
xit eum, et docuit eum semitam iustitiae, et
erudivit eum scientiam, et viam pruden-
tiae ostendit illi? 15Ecce gentes quasi stilla
situlae, et quasi momentum staterae reputa-
tae sunt: ecce insulae quasi pulvis exiguus.
16Et Libanus non sufficiet ad succendendum,
pagina successiva »