La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Expositio in epistula ad Colossenses » Biblia Vulgata (1592) - p. 696


viata manu contremuerunt, et confusi sunt:
Facti sunt sicut foenum agri, et gramen pa-
scuae, et herba tectorum, quae exaruit ante-
quam maturesceret. 28Habitationem tuam,
et egressum tuum, et introitum tuum co-
gnovi, et insaniam tuam contra me. 29Cum
fureres adversum me, superbia tua ascendit
in aures meas. Ponam ergo circulum in
naribus tuis, et frenum in labiis tuis, et re-
ducam te in viam per quem venisti. 30Tibi
autem hoc erit signum: comede hoc anno
quae sponte nascuntur, et in anno secundo
pomis vescere: in anno autem tertio semi-
nate et metite, et plantate vineas, et come-
dite fructum earum. 31Et mittet id, quod sal-
vatum fuerit de domo Iuda, et quod reli-
quum est, radicem deorsum, et faciet fru-
ctum sursum: 32quia de Ierusalem exibunt
reliquiae, et salvatio de monte Sion: zelus
Domini exercituum faciet istud. 33Propte-
rea haec dicit Dominus de rege Assyriorum:
Non intrabit civitatem hanc, et non iaciet
ibi sagittam, et non occupabit eam clypeus,
et non mittet in circuitu eius aggerem. 34In
via, qua venit, per eam revertetur, et civita-
tem hanc non ingredietur, dicit Dominus:
35et protegam civitatem istam, ut salvem eam
propter me, et propter David servum meum.
36Egressus est autem angelus Domini, et
percussit in castris Assyriorum centum octo-
ginta quinque millia. Et surrexerunt ma-
ne, et ecce omnes, cadavera mortuorum.
37Et egressus est, et abiit, et reversus est Sen-
nacherib, rex Assyriorum, et habitavit in
Ninive. 38Et factum est, cum adoraret in
templo Nesroch deum suum, Adramelech,
et Sarasar filii eius percusserunt eum gla-
dio: fugeruntque in terram Ararat, et regna-
vit Asarhaddon filius eius pro eo.

Cap. XXXVIII

1In diebus illis aegrotavit Ezechias usque
ad mortem: et introivit ad eum Isaias
filius Amos propheta, et dixit ei: Haec dicit
Dominus: Dispone domui tuae, quia mo-
rieris tu, et non vives. 2Et convertit Eze-
chias faciem suam ad parietem, et oravit ad
Dominum, 3et dixit: Obsecro Domine, me-
mento quaeso quomodo ambulaverim co-
ram te in veritate, et in corde perfecto, et
quod bonum est in oculis tuis fecerim. Et
flevit Ezechias fletu magno. 4Et factum est
verbum Domini ad Isaiam, dicens: 5Vade,
et dic Ezechiae: Haec dicit Dominus Deus
David patris tui: Audivi orationem tuam,
et vidi lacrimas tuas: ecce ego adiiciam
super dies tuos quindecim annos: 6et de
manu regis Assyriorum eruam te, et civitatem
istam, et protegam eam. 7Hoc autem tibi
erit signum a Domino, quia faciet Dominus
verbum hoc, quod locutus est: 8Ecce ego
reverti faciam umbram linearum, per quas
descenderat in horologio Achaz in sole,
retrorsum decem lineis. Et reversus est sol
decem lineis per gradus, quos descenderat.
9Scriptura Ezechiae regis Iuda cum aegro-
tasset, et convaluisset de infirmitate sua.
10Ego dixi: In dimidio dierum meorum
vadam ad portas inferi.
Quaesivi residuum annorum meorum.
11Dixi: Non videbo Dominum Deum in
terra viventium.
Non aspiciam hominem ultra, et habi-
tatorem quietis.
12Generatio mea ablata est; et convoluta
est a me, quasi tabernaculum pastorum:
Praecisa est velut a texente, vita mea:
dum adhuc ordirer, succidit me: de mane
usque ad vesperam finies me.
13Sperabam usque ad mane, quasi leo sic
contrivit omnia ossa mea:
De mane usque ad vesperam finies me:
14Sicut pullus hirundinis, sic clamabo, medi-
tabor ut columba:
Attenuati sunt oculi mei, suspicientes in
excelsum:
Domine vim patior, responde pro me.
15Quid dicam, aut quid respondebit mi-
hi, cum ipse fecerit?
Recogitabo tibi omnes annos meos in
amaritudine animae meae.
16Domine, si sic vivitur, et in talibus vita
spiritus mei, corripies me, et vivificabis me.
17Ecce in pace amaritudo mea amarissima:


pagina successiva »