
decor Carmeli, et Saron, ipsi videbunt glo-
riam Domini, et decorem Dei nostri. 3Con-
fortate manus dissolutas, et genua debilia
roborate. 4Dicite pusillanimis: Conforta-
mini, et nolite timere: ecce Deus vester ul-
tionem adducet retributionis: Deus ipse
veniet, et salvabit vos. 5Tunc aperientur
oculi caecorum, et aures surdorum patebunt.
6Tunc saliet sicut cervus claudus, et aperta
erit lingua mutorum: quia scissae sunt in
deserto aquae, et torrentes in solitudine.
7Et quae erat arida, erit in stagnum, et sitiens
in fontes aquarum. In cubilibus, in quibus
prius dracones habitabant, orietur viror ca-
lami et iunci. 8Et erit ibi semita et via, et
via sancta vocabitur: non transibit per eam
pollutus, et haec erit vobis directa via, ita ut
stulti non errent per eam. 9Non erit ibi
leo, et mala bestia non ascendet per eam,
nec invenietur ibi: et ambulabunt qui li-
berati fuerint. 10Et redempti a Domino con-
vertentur, et venient in Sion cum laude: et
laetitia sempiterna super caput eorum: gau-
dium et laetitiam obtinebunt, et fugiet do-
lor et gemitus.
Cap. XXXVI
1Et factum est in quartodecimo anno
regis Ezechiae, ascendit Sennacherib
rex Assyriorum super omnes civitates Iuda
munitas, et cepit eas. 2Et misit rex Assyrio-
rum Rabsacen de Lachis in Ierusalem, ad
regem Ezechiam in manu gravi, et stetit in
aquaeductu piscinae superioris in via Agri ful-
lonis. 3Et egressus est ad eum Eliacim fi-
lius Helciae, qui erat super domum, et Sob-
na scriba, et Ioahe filius Asaph a commen-
tariis. 4Et dixit ad eos Rabsaces: Dicite Eze-
chiae: Haec dicit rex magnus, rex Assyrio-
rum: Quae est ista fiducia qua confidis? 5Aut
quo consilio vel fortitudine rebellare dispo-
nis? super quem habes fiduciam, quia reces-
sisti a me? 6Ecce confidis super baculum
arundineum confractum istum, super Aegy-
ptum: cui si innixus fuerit homo, intrabit
in manum eius, et perforabit eam: sic Pha-
rao, rex Aegypti omnibus, qui confidunt in
eo. 7Quod si responderis mihi: In Domino
Deo nostro confidimus: nonne ipse est,
cuius abstulit Ezechias excelsa et altaria, et
dixit Iudae et Ierusalem: Coram altari isto
adorabitis? 8Et nunc trade te domino meo
regi Assyriorum, et dabo tibi duo millia
equorum, nec poteris ex te praebere ascen-
sores eorum. 9Et quomodo sustinebis fa-
ciem iudicis unius loci ex servis domini mei
minoribus? Quod si confidis in Aegypto,
in quadrigis et in equitibus: 10et nunc num-
quid sine Domino ascendi ad terram istam
ut disperderem eam? Dominus dixit ad me:
Ascende super terram istam, et disperde eam.
11Et dixit Eliacim, et Sobna, et Ioahe ad
Rabsacen: Loquere ad servos tuos Syra
lingua: intelligimus enim: ne loquaris ad
nos iudaice in auribus populi, qui est super
murum. 12Et dixit ad eos Rabsaces: Num-
quid ad dominum tuum et ad te misit me
dominus meus, ut loquerer omnia verba
ista; et non potius ad viros, qui sedent in
muro, ut comedant stercora sua, et bibant
urinam pedum suorum vobiscum? 13Et ste-
tit Rabsaces, et clamavit voce magna Iu-
daice, et dixit: Audite verba regis magni,
regis Assyriorum. 14Haec dicit rex: Non se-
ducat vos Ezechias, quia non poterit eruere
vos. 15Et non vobis tribuat fiduciam Ezechias
super Domino, dicens: Eruens liberabit nos
Dominus: non dabitur civitas ista in
manu regis Assyriorum. 16Nolite audire
Ezechiam: haec enim dicit rex Assyriorum:
Facite mecum benedictionem, et egredimi-
ni ad me, et comedite unusquisque vineam
suam, et unusquisque ficum suam: et bibi-
te unusquisque aquam cisternae suae, 17do-
nec veniam, et tollam vos ad terram, quae
est ut terra vestra, terram frumenti et vini,
terram panum et vinearum. 18Nec contur-
bet vos Ezechias, dicens: Dominus libera-
bit nos. Numquid liberaverunt dii gentium
unusquisque terram suam de manu regis
Assyriorum? 19Ubi est deus Emath, et
Arphad? Ubi est deus Sepharvaim? Num-
quid liberaverunt Samariam de manu mea?
20Quis est ex omnibus diis terrarum istarum,
pagina successiva »