
data mea, et legem meam? 29Videte quod
Dominus dederit vobis sabbatum, et pro-
pter hoc die sexta tribuit vobis cibos du-
plices: maneat unusquisque apud semetip-
sum, nullus egrediatur de loco suo die se-
ptimo. 30Et sabbatizavit populus die septi-
mo. 31Appellavitque domus Israel nomen
eius Man: quod erat quasi semen coriandri
album, gustusque eius quasi similae cum mel-
le. 32Dixit autem Moyses: Iste est sermo,
quem praecepit Dominus: Imple gomor
ex eo, et custodiatur in futuras retro gene-
rationes: ut noverint panem, quo alui vos
in solitudine, quando educti estis de Terra
Aegipti. 33Dixitque Moyses ad Aaron: Sume
vas unum, et mitte ibi Man, quantum po-
test capere gomor: et repone coram Do-
mino ad servandum in generationes vestras:
34 sicut praecepit Dominus Moysi. Posuitque
illud Aaron in tabernaculo reservandum.
35Filii autem Israel comederunt Man qua-
draginta annis, donec venirent in terram
habitabilem: hoc cibo aliti sunt, usquequo
tangerent fines terrae Chanaan. 36Gomor
autem decima pars est ephi.
Cap. XVII
1Igitur profecta omnis multitudo fi-
liorum Israel de deserto Sin per man-
siones suas, iuxta sermonem Domini, ca-
strametati sunt in Raphidim, ubi non erat
aqua ad bibendum populo. 2Qui iurgatus,
contra Moysen, ait: Da nobis aquam, ut bi-
bamus. Quibus respondit Moyses: Quid
iurgamini contra me? cur tentatis Domi-
num? 3Sitivit ergo ibi populus prae aquae
penuria, et murmuravit contra Moysen, di-
cens: Cur fecisti nos exire de Aegypto, ut
occideres nos, et liberos nostros, ac iumen-
ta siti? 4Clamavit autem Moyses ad Do-
minum, dicens: Quid faciam populo huic?
adhuc paululum, et lapidabit me. 5Et ait
Dominus ad Moysen: Antecede populum,
et sume tecum de senioribus Israel: et vir-
gam qua percussisti fluvium, tolle in manu
tua, et vade. 6En ego stabo ibi coram te,
supra petram Horeb: percutiesque petram,
et exibit ex ea aqua, ut bibat populus. Fe-
cit Moyses ita coram senioribus Israel: 7et
vocavit nomen loci illius, Tentatio, pro-
pter iurgium filiorum Israel, et quia tenta-
verunt Dominum, dicentes: Est ne Domi-
nus in nobis, an non? 8Venit autem Ama-
lec, et pugnabat contra Israel in Raphidim.
9Dixitque Moyses ad Iosue: Elige viros: et
egressus, pugna contra Amalec: cras ego
stabo in vertice collis, habens virgam Dei
in manu mea. 10Fecit Iosue ut locutus erat
Moyses, et pugnavit contra Amalec: Moy-
ses autem et Aaron et Hur ascenderunt su-
per verticem collis. 11Cumque levaret Moy-
ses manus, vincebat Israel: sin autem pau-
lulum remisisset, superabat Amalec. 12Ma-
nus autem Moysi erant graves: sumentes
igitur lapidem, posuerunt subter eum, in
quo sedit: Aaron autem et Hur sustenta-
bant manus eius ex utraque parte. Et fa-
ctum est manus illius non lassarentur us-
que ad occasum solis. 13Fugavitque Iosue
Amalec, et populum eius in ore gladii. 14Di-
xit autem Dominus ad Moysen: Scribe
hoc ob monumentum in libro, et trade au-
ribus Iosue: delebo enim memoriam Ama-
lec sub caelo. 15Aedificavitque Moyses altare:
et vocavit nomen eius, Dominus exaltatio
mea, dicens: 16Quia manus solii Domini, et
bellum Domini erit contra Amalec, a ge-
neratione in generationem.
Cap. XVIII
1Cumque audisset Iethro, sacerdos Ma-
dian, cognatus Moysi, omnia quae fe-
cerat Deus Moysi, et Israeli populo suo, et
quod eduxisset Dominus Israel de Aegy-
pto: 2tulit Sephoram uxorem Moysi quam
remiserat: 3et duos filios eius, quorum unus
vocabatur Gersam, dicente patre: Advena
fui in terra aliena. 4Alter vero Eliezer:
Deus enim, ait, patris mei adiutor meus, et
eruit me de gladio Pharaonis. 5Venit ergo
Iethro cognatus Moysi, et filii eius, et uxor
eius ad Moysen in desertum, ubi erat ca-
strametatus iuxta montem Dei. 6Et man-
davit Moysi, dicens: Ego Iethro cognatus
pagina successiva »