
Metadati »
Biblia Vulgata (1592) - p. 681
sanabili, subiicientem in furore gentes, per-
sequentem crudeliter. 7Conquievit et siluit
omnis terra, gavisa est et exsultavit: 8abietes
quoque laetatae sunt super te, et cedri Liba-
ni: ex quo dormisti, non ascendet qui suc-
cidat nos. 9Infernus subter conturbatus est
in occursum adventus tui, suscitavit tibi
gigantes. Omnes principes terrae surrexe-
runt de soliis suis, omnes principes natio-
num. 10Universi respondebunt, et dicent tibi:
Et tu vulneratus es sicut et nos, nostri simi-
lis effectus es. 11Detracta est ad inferos su-
perbia tua, concidit cadaver tuum: subter te
sternetur tinea, et operimentum tuum erunt
vermes. 12Quomodo cecidisti de caelo luci-
fer, qui mane oriebaris? Corruisti in terram,
qui vulnerabas gentes? 13Qui dicebas in cor-
de tuo: In caelum conscendam, super astra
Dei exaltabo solium meum, sedebo in mon-
te testamenti, in lateribus aquilonis. 14Ascen-
dam super altitudinem nubium, similis ero
Altissimo? 15Verumtamen ad infernum de-
traheris, in profundum laci: 16qui te vide-
rint, ad te inclinabuntur, teque prospicient:
Numquid iste est vir qui conturbavit ter-
ram, qui concussit regna, 17qui posuit orbem
desertum, et urbes eius destruxit, vinctis eius
non aperuit carcerem? 18Omnes reges gen-
tium universi dormierunt in gloria, vir in
domo sua. 19Tu autem proiectus es de se-
pulchro tuo, quasi stirps inutilis pollutus,
et obvolutus cum his qui interfecti sunt
gladio, et descenderunt ad fundamenta la-
ci, quasi cadaver putridum. 20Non habebis
consortium, neque cum eis in sepultura:
tu enim terram tuam disperdidisti, tu po-
pulum tuum occidisti: non vocabitur in
aeternum semen pessimorum. 21Praeparate
filios eius occisioni in iniquitate patrum
suorum: non consurgent, nec haereditabunt
terram, neque implebunt faciem orbis ci-
vitatum. 22Et consurgam super eos, dicit
Dominus exercituum: et perdam Babylo-
nis nomen, et reliquias, et germen, et pro-
geniem, dicit Dominus. 23Et ponam eam in
possessionem ericii, et in paludes aquarum,
et scopabo eam in scopa terens, dicit Do-
minus exercituum. 24Iuravit Dominus exer-
cituum, dicens: Si non, ut putavi, ita erit: et
quomodo mente tractavi, 25sic eveniet: ut
conteram Assyrium in terra mea, et in
montibus meis conculcem eum: et aufere-
tur ab eis iugum eius, et onus illius ab hu-
mero eorum tolletur. 26Hoc consilium, quod
cogitavi super omnem terram, et haec est
manus extenta super universas gentes.
27Dominus enim exercituum decrevit: et
quis poterit infirmare? Et manus eius ex-
tenta: et quis avertet eam? 28In anno, quo
mortuus est rex Achaz, factum est onus istud:
29Ne laetaris, Philisthaea omnis tu, quoniam
comminuta est virga percussoris tui: de ra-
dice enim colubri egredietur regulus, et
semen eius absorbens volucrem. 30Et pa-
scentur primogeniti pauperum, et pauperes
fiducialiter requiescent: et interire faciam
in fame radicem tuam, et reliquias tuas in-
terficiam. 31Ulula, porta: clama civitas: pro-
strata est Philisthaea omnis: ab aquilone
enim fumus veniet, et non est qui effugiet
agmen eius. 32Et quid respondebitur nun-
tiis gentis? Quia Dominus fundavit Sion,
et in ipso sperabunt pauperes populi eius.
Cap. XV
1Onus Moab. Quia nocte vastata est
Ar Moab, conticuit: quia nocte vasta-
tus est murus Moab, conticuit. 2Ascendit
domus, et Dibon ad excelsa in planctum
super Nabo, et super Medaba, Moab ulula-
vit: in cunctis capitibus eius calvitium, et
omnis barba radetur. 3In triviis eius ac-
cincti sunt sacco: super tecta eius, et in pla-
teis eius omnis ululatus descendit in fletum.
4Clamabit Hesebon et Eleale, usque Iasa
audita est vox eorum: super hoc expediti
Moab ululabunt, anima eius ululabit sibi.
5Cor meum ad Moab clamabit, vectes eius
usque ad Segor vitulam conternantem: per
ascensum enim Luith flens ascendet, et in
via Oronaim clamorem contritionis leva-
bunt. 6Aquae enim Nemrim desertae erunt,
quia aruit herba, defecit germen, viror om-
nis interiit. 7Secundum magnitudinem
pagina successiva »