
Henoch trecenti sexaginta quinque anni.
24Ambulavitque cum Deo, et non apparuit:
quia tulit eum Deus. 25Vixit quoque Ma-
thusala centum octoginta septem annis, et
genuit Lameth. 26Et vixit Mathusala, post-
quam genuit Lamech, septingentis octo-
ginta duobus annis, et genuit filios et fi-
lias. 27Et facti sunt omnes dies Mathusala
nongenti sexaginta novem anni, et mor-
tuus est. 28Vixit autem Lamech centum
octoginta duobus annis, et genuit filium:
29vocavitque nomen eius Noe, dicens: Iste
consolabitur nos ab operibus et laboribus
manuum nostrarum in terra, cui maledixit
Dominus. 30Vixitque Lamech, postquam
genuit Noe, quingentis nonagintaquin-
que annis, et genuit filios et filias. 31Et fa-
cti sunt omnes dies Lamech, septingenti
septuaginta septem anni, et mortuus est.
Noe vero tum quingentorum esset anno-
rum, genuit Sem, Cam, et Iapheth.
Cap. VI
1Cumque coepissent homines multipli-
cari super terram, et filias procreas-
sent, 2Videntes filii Dei filias hominum
quod essent pulchrae, acceperunt sibi uxo-
res ex omnibus, quas elegerant. 3Dixitque
Deus: Non permanebit spiritus meus in
homine in aeternum, quia caro est: eruntque
dies illius centum viginti annorum. 4Gi-
gantes autem erant super terram in die-
bus illis. Postquam enim ingressi sunt filii
Dei ad filias hominum, illaeque genuerunt,
isti sunt potentes a saeculo viri famosi.
5Videns autem Deus quod multa malitia,
hominum esset in terra, et cuncta cogita-
tio cordis intenta esset ad malum omni tem-
pore, 6poenituit eum quod hominem fecis-
set in terra. Et tractus dolore cordis intrin-
secus, 7Delebo, inquit, hominem, quem
creavi, a facie terrae, ab homine usque ad
animantia, a reptili usque ad volucres cae-
li. Poenitet enim me fecisse eos. 8Noe
vero invenit gratiam coram Domino. 9Hae
sunt generationes Noe: Noe vir iustus at-
que perfectus fuit in generationibus suis,
cum Deo ambulavit. 10Et genuit tres filios,
Sem, Cham, et Iapheth. 11Corrupta est au-
tem terra coram Deo, et repleta est iniqui-
tate. 12Cumque vidisset Deus terram esse cor-
ruptam, (omnis quippe caro corruperat viam
suam super terram) 13dixit ad Noe: Finis
universae carnis venit coram me: repleta est
terra iniquitate a facie eorum, et ego dis-
perdam eos cum terra. 14Fac tibi arcam de
lignis laevigatis: mansiunculas in arca facies,
et bitumine linies intrinsecus, et extrinse-
cus. 15Et sic facies eam: Trecentorum cu-
bitorum erit longitude arcae, quinquagin-
ta cubitorum latitude, et triginta cubito-
rum altitudo illius. 16Fenestram in arca fa-
cies, et in cubito consummabis summita-
tem eius: ostium autem arcae panes ex late-
re: deorsum, coenacula, et tristega facies in
ea. 17Ecce ego adducam aquas diluvii su-
per terram, ut interficiam omnem carnem,
in qua spiritus vitae est subter caelum: Uni-
versa quae in terra sunt, consumentur. 18Po-
namque foedus meum tecum: et ingredieris
arcam tu et filii tui, uxor tua, et uxores filio-
rum tuorum tecum. 19Et ex cunctis animan-
tibus universae carnis bina induces in arcam,
ut vivant tecum: masculini sexus et femi-
nini. 20De volucribus iuxta genus suum, et
de iumentis in genere suo, et ex omni re-
ptili terrae secundum genus suum: bina de
omnibus ingredientur tecum, ut possint
vivere. 21Tolles igitur tecum ex omnibus
escis, quae mandi possunt, et comportabis
apud te: et erunt tam tibi, quam illis in ci-
bum. 22Fecit igitur Noe omnia, quae prae-
ceperat illi Deus.
Cap. VII
1Dixitque Dominus ad eum: Ingrede-
re tu, et omnis domus tua in arcam:
te enim vidi iustum coram me in genera-
tione hac. 2Ex omnibus animantibus
mundis tolle septena et septena, mascu-
lum et feminam: de animantibus vero im-
mundis duo et duo, masculum et feminam.
3Sed et de volatilibus caeli septena et se-
ptena, masculum et feminam: ut salvetur
pagina successiva »