
tibi est, princeps esto noster, ruina autem
haec sub manu tua. 7Respondebit in die
illa, dicens: Non sum medicus, et in domo
mea non est panis neque vestimentum:
nolite constituere me principem populi.
8Ruit enim Ierusalem, et Iudas concidit:
quia lingua eorum et adinventiones eorum
contra Dominum, ut provocarent oculos
maiestatis eius. 9Agnitio vultus eorum re-
spondit eis: et peccatum suum quasi So-
doma praedicaverunt, nec absconderunt:
vae animae eorum, quoniam reddita sunt eis
mala. 10Dicite iusto quoniam bene, quoniam
fructum adinventionum suarum comedet.
11Vae impio in malum: retributio enim ma-
nuum eius fiet ei. 12Populum meum exactores
sui spoliaverunt, et mulieres dominatae sunt
eis. Popule meus, qui te beatum dicunt, ipsi
te decipiunt, et viam gressuum tuorum dis-
sipant. 13Stat ad iudicandum Dominus, et
stat ad iudicandos populos. 14Dominus ad
iudicium veniet cum senibus populi sui, et
principibus eius: vos enim depasti estis vi-
neam, et rapina pauperis in domo vestra.
15Quare atteritis populum meum, et facies
pauperum commolitis, dicit Dominus Deus
exercituum? 16Et dixit Dominus: Pro eo
quod elevatae sunt filiae Sion, et ambulave-
runt extento collo, et nutibus oculorum
ibant, et plaudebant, ambulabant pedibus
suis, et composito gradu incedebant: 17De-
calvabit Dominus verticem filiarum Sion,
et Dominus crimen earum nudabit. 18In die
illa auferet Dominus ornamentum calcea-
mentum, 19et lunulas, et torques, et moni-
lia, et armillas, et mitras, 20et discriminalia, et
periscelidas, et murenulas, et olfactoriola, et
inaures, 21et annulos, et gemmas in fronte
pendentes, 22et mutatoria, et palliola, et lin-
teamina, et acus, 23et specula, et sindones, et
vittas, et theristra. 24Et erit pro suavi odore
foetor, et pro zona funiculus, et pro crispan-
ti crine calvitium, et pro fascia pectorali
cilicium. 25Pulcherrimi quoque viri tui gla-
dio cadent, et fortes tui in praelio. 26Et moe-
rebunt atque lugebunt portae eius, et deso-
lata in terra sedebit.
Cap. IIII
1Et apprehendent septem mulieres vi-
rum unum in die illa, dicentes: Panem
nostrum comedemus, et vestimentis no-
stris operiemur: tantummodo invocetur no-
men tuum super nos, aufer opprobrium
nostrum. 2In die illa erit germen Domini in
magnificentia, et gloria, et fructus terrae subli-
mis, et exsultatio his, qui salvati fuerint de
Israel. 3Et erit: Omnis qui relictus fuerit in
Sion, et residuus in Ierusalem, sanctus vo-
cabitur, omnis qui scriptus est in vita in Ie-
rusalem. 4Si abluerit Dominus sordes filia-
rum Sion, et sanguinem Ierusalem laverit de
medio eius, in spiritu iudicii, et spiritu ardo-
ris. 5Et creabit Dominus super omnem lo-
cum montis Sion, et ubi invocatus est, nu-
bem per diem, et fumum et splendorem ignis
flammantis in nocte: super omnem enim
gloriam protectio. 6Et tabernaculum erit
in umbraculum, diei ab aestu, et in securita-
tem et absconsionem a turbine, et a pluvia.
Cap. V
1Cantabo dilecto meo canticum pa-
truelis mei vineae suae. Vinea facta est
dilecto meo in cornu filio olei. 2Et sepivit
eam, et lapides elegit ex illa, et plantavit
eam electam, et aedificavit turrim in medio
eius, et torcular exstruxit in ea: et exspecta-
vit ut faceret uvas, et fecit labruscas. 3Nunc
ergo, habitatores Ierusalem, et viri Iuda, iu-
dicate inter me et vineam meam. 4Quid
est quod debui ultra facere vineae meae, et
non feci ei? An quod exspectavi ut faceret
uvas, et fecit labruscas? 5Et nunc osten-
dam vobis quid ego faciam vineae meae, au-
feram sepem eius, et erit in direptionem: di-
ruam maceriam eius, et erit in conculca-
tionem. 6Et ponam eam desertam: non pu-
tabitur et non fodietur: et ascendent vepres
et spinae, et nubibus mandabo ne pluant
super eam imbrem. 7Vinea enim Domi-
ni exercituum domus Israel est: et vir Iu-
da germen eius delectabile: et exspectavi
ut faceret iudicium, et ecce iniquitas: et
pagina successiva »