La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Metadati » Biblia Vulgata (1592) - p. 672



Cap. I

1Visio Isaiae, filii Amos,
quam vidit super Iudam et
Ierusalem, in diebus Oziae,
Ioathan, Achaz, et Eze-
chiae, regum Iuda. 2Audi-
te, caeli, et auribus percipe, terra, quoniam
Dominus locutus est. Filios enutrivi, et
exaltavi: ipsi autem spreverunt me. 3Co-
gnovit bos possessorem suum, et asinus
praesepe domini sui: Israel autem me non
cognovit, et populus meus non intelle-
xit. 4Vae genti peccatrici, populo gravi
iniquitate, semini nequam, filiis scelera-
tis: dereliquerunt Dominum, blasphema-
verunt Sanctum Israel, abalienati sunt re-
trorsum. 5Super quo percutiam vos ul-
tra, addentes praevaricationem? Omne ca-
put languidum, et omne cor moerens.
6A planta pedis usque ad verticem non
est in eo sanitas: vulnus, et livor, et pla-
ga tumens, non est circumligata, nec cu-
rata medicamine, neque fota oleo. 7Ter-
ra vestra deserta: civitates vestrae succensae
igni: regionem vestram coram vobis alie-
ni devorant, et desolabitur sicut in vasti-
tate hostili. 8Et derelinquetur filia Sion
ut umbraculum in vinea, et sicut tugu-
rium in cucumerario, et sicut civitas, quae
vastatur. 9Nisi Dominus exercituum re-
liquisset nobis semen, quasi Sodoma fuis-
semus, et quasi Gomorrha similes esse-
mus. 10Audite verbum Domini princi-
pes Sodomorum, percipite auribus legem
Dei nostri, populus Gomorrhae. 11Quo mi-
hi multitudinem victimarum vestrarum,
dicit Dominus? Plenus sum: holocausta
arietum, et adipem pinguium, et sangui-
nem vitulorum, et agnorum, et hirco-
rum, nolui. 12Cum veniretis ante conspe-
ctum meum, quis quaesivit haec de mani-
bus vestris, ut ambularetis in atriis meis?
13Ne offeratis ultra sacrificium frustra: in-
censum abominatio est mihi. Neomeniam,
et sabbatum, et festivitates alias, non fe-
ram: iniqui sunt coetus vestri: 14calendas
vestras, et solemnitates vestras odivit ani-
ma mea: facta sunt mihi molesta, labo-
ravi sustinens. 15Et cum extenderitis ma-
nus vestras, avertam oculos meos a vo-
bis, et cum multiplicaveritis orationem,
non exaudiam: manus enim vestrae san-
guine plenae sunt. 16Lavamini, mundi
estote, auferte malum cogitationum ve-
strarum ab oculis meis: quiescite agere
perverse, 17discite benefacere: quaerite iu-
dicium, subvenite oppresso, iudicate pu-
pillo, defendite viduam. 18Et venite, et
arguite me, dicit Dominus: si fuerint pec-
cata vestra ut coccinum, quasi nix deal-
babuntur: et si fuerint rubra quasi ver-
miculus, velut lana alba erunt. 19Si vo-
lueritis, et audieritis me, bona terrae co-
meditis. 20Quod si nolueritis, et me
ad iracundiam provocaveritis: gladius devo-
rabit vos, quia os Domini locutum est.
21Quomodo facta est meretrix civitas fi-
delis, plena iudicii? Iustitia habitavit in
ea, nunc autem homicidae. 22Argentum
tuum versum est in scoriam: vinum
tuum mistum est aqua. 23Principes tui
infideles, socii furum: omnes diligunt mu-
nera, sequuntur retributiones. Pupillo
non iudicant, et causa viduae non ingre-
ditur ad illos. 24Propter hoc ait Domi-
nus, Deus exercituum fortis Israel: Heu,
consolabor super hostibus meis, et vindi-


pagina successiva »