
Cap. XV
1Tunc cecinit Moyses et filii Israel car-
men hoc Domino, et dixerunt: Can-
temus Domino: gloriose enim magnifica-
tus est, equum ascensorem deiecit in
mare.
2Fortitudo mea, et laus mea Dominus,
et factus est mihi in salutem: iste Deus
meus, et glorificabo eum: Deus patris mei,
et exaltabo eum.
3Dominus quasi vir pugnator, omnipo-
tens nomen eius.
4Currus Pharaonis et exercitum eius
proiecit in mare: electi principes eius sub-
mersi sunt in Mari rubro.
5Abyssi operuerunt eos, descenderunt
in profundum quasi lapis.
6Dextera tua Domine magnificata est
in fortudine: dextera tua, Domine, per-
cussit inimicum.
7Et in multitudine gloriae tuae deposui-
sti adversarios tuos: misisti iram tuam, quae
devoravit eos ficut stipulam.
8Et in spiritu furoris tui congregatae sunt
aquae: stetit unda fluens, congregatae sunt
abyssi in medio mari.
9Dixit inimicus: Persequar et compre-
hendam, dividam spolia, implebitur ani-
ma mea: evaginabo gladium meum, inter-
ficiet eos manus mea.
10Flavit spiritus tuus, et operuit eos ma-
re: submersi sunt quasi plumbum in aquis
vehementibus.
11Quis similis tui in fortibus Domine?
quis similis tui, magnificus in sanctitate, ter-
ribilis atque laudabilis, faciens mirabilia?
12Extendisti manum tuam, et Devoravit
eos terra.
13Dux fuisti in misericordia tua populo
quem redemisti: et portasti eum in fortitu-
dine tua, ad habitaculum sanctum tuum.
14Ascenderunt populi, et irati sunt: dolo-
res obtinuerunt habitatores Philisthiim.
15Tunc conturbati sunt principes Edom,
robustus Moab obtinuit tremor: obrigue-
runt omnes habitatores Chanaan.
16Irruat super eos formido et pavor, in
magnitudine brachii tui: fiant immobiles
quasi lapis, donec pertranseat populus tuus
Domine, donec pertranseat populus tuus
iste, quem possedisti.
17Introduces eos, et plantabis in monte
hereditatis tuae, firmissimo habitaculo tuo
quod operatus es Domine: sanctuarium
tuum Domine, quod firmaverunt manus
tuae.
18Dominus regnabit in aeternum et ultra.
19Ingressus est enim eques Pharao cum
curribus et equitibus eius in mare: et redu-
xit super eos Dominus aquas maris: filii
autem Israel ambulaverunt per siccum in
medio eius.
20Sumpsit ergo Maria prophetissa, soror
Aaron, tympanum in manu sua: egressaeque
sunt omnes mulieres post eam cum tym-
panis et choris, 21quibus praecinebat, di-
cens: Cantemus Domino, gloriose enim
magnificatus est, equum et ascensorem eius
deiecit in mare. 22Tulit autem Moyses Is-
rael de mari rubro, et egressi sunt in deser-
tum Sur: ambulaveruntque tribus diebus per
solitudinem, et non inveniebant aquam.
23Et venerunt in Mara, nec poterant bibe-
re aquas de Mara, eo quod essent amarae:
unde et congruum loco nomen imposuit,
vocans illum Mara, id est, amaritudinem.
24Et murmuravit populus contra Moysen,
dicens: Quid bibemus? 25At ille clamavit
ad Dominum. qui ostendit ei lignum:
quod cum misisset in aquas, in dulcedinem
versae sunt ibi constituit ei praecepta, at-
que iudicia, et ibi tentavit eum, 26dicens:
Si audieris vocem Domini Dei tui, et quod
rectum est: coram eo feceris, et obedieris
mandatis eius, custodierisque omnia praece-
pta illius, cunctum languorem, quem po-
sui in Aegypto, non inducam super te: ego
enim Dominus sanator tuus. 27Venerunt
autem in Elim filii Israel, ubi erant duode-
cim fontes aquarum, et septuaginta pal-
mae: et castrametati sunt iuxta aquas.
pagina successiva »