La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Bucolica » Biblia Vulgata (1592) - p. 68


sicut indigena terrae: si quis autem circum-
cisus non fuerit, non vescetur ex eo. 49Ea-
dem lex erit indigenae et colono qui pere-
grinatur apud vos. 50Feceruntque omnes
filii Israel sicut praeceperat Dominus Moy-
si et Aaron. 51Et eadem die eduxit Do-
minus filios Israel de terra Aegypti per
turmas suas.

Cap. XIII

1Locutusque est Dominus ad Moysen,
dicens: 2Sanctifica mihi omne primo-
genitum quod aperit vulvam in filiis Israel,
tam de hominibus quam de iumentis: mea
sunt enim omnia. 3Et ait Moyses ad po-
pulum: Mementote diei huius in qua egres-
si estis de Aegypto et de domo servitutis,
quoniam in manu forti eduxit vos Domi-
nus de loco isto: ut non comedatis fermen-
tatum panem. 4Hodie egredimini mense
novarum frugum. 5Cumque introduxerit
te Dominus in Terram Chananaei et He-
thaei et Amorrhaei et Hevaei et Iebusaei,
quam iuravit patribus tuis ut daret tibi,
terram fluentem lacte et melle, celebrabis
hunc morem sacrorum mense isto. 6Se-
ptem diebus vesceris azymis: et in die se-
ptimo erit sollemnitas Domini. 7Azyma
comedetis septem diebus: non apparebit
apud te aliquid fermentatum, nec in cun-
ctis finibus tuis. 8Narrabisque filio tuo in
die illo, dicens: Hoc est quod fecit mihi
Dominus quando egressus sum de Aegy-
pto. 9Et erit quasi signum in manu tua, et
quasi monimentum ante oculos tuos: et ut
lex Domini semper sit in ore tuo, in manu
enim forti eduxit te Dominus de Aegypto.
10Custodies huiuscemodi cultum statuto
tempore a diebus in dies: 11Cumque introdu-
xerit te Dominus in Terram Chananaei, si-
cut iuravit tibi et patribus tuis, et dederit ti-
bi eam: 12separabis omne quod aperit vul-
vam Domino, et quod primitivum est in
pecoribus tuis: quidquid habueris mascu-
lini sexus, consecrabis Domino: 13Primoge-
nitum asini mutabis ove: quod si non rede-
meris, interficies. Omne autem primoge-
nitum hominis de filiis tuis, pretio redimes.
14Cumque interrogaverit te filius tuus cras,
dicens: Quid est hoc? respondebis ei: In
manu forti eduxit nos Dominus de terra
Aegypti, de domo servitutis. 15Nam cum
induratus esset Pharao, et nollet nos dimit-
tere, occidit Dominus omne primogeni-
tum in Terra Aegypti a primogenito ho-
minis usque ad primogenitum iumento-
rum: idcirco immolo Domino omne quod
aperit vulvam masculini sexus, et omnia
primogenita filiorum meorum redimo.
16Erit igitur quasi signum in manu tua, et
quasi appensum quid, ob recordationem,
inter oculos tuos: eo quod in manu forti
eduxit nos Dominus de Aegypto. 17Igitur
cum emisisset Pharao populum, non eos
duxit Deus per viam Terrae Philisthiim quae
vicina est: reputans ne forte poeniteret
eum, si vidisset adversum se bella consurge-
re, et reverteretur in Aegyptum. 18Sed cir-
cumduxit per viam deferti, quae est iuxta
Mare rubrum: et armati ascenderunt filli
Israel de Terra Aegypti. 19Tulit quoque
Moyses ossa Ioseph secum: eo quod adiuras-
set filios Israel, dicens: Visitabit vos Deus,
efferte ossa mea hinc vobiscum. 20Profectique
de Socoth castrametati sunt in Etham in
extremis finibus solitudinis. 21Dominus
autem praecedebat eos ad ostendendam
viam per diem in columna nubis, et per no-
ctem in columna ignis: ut dux esset itine-
ris utroque tempore. 22Numquam defuit
columna nubis per diem, nec columna
ignis per noctem, coram populo.

Cap. XIIII

1Locutus est autem Dominus ad Moy-
sen, dicens: 2Loquere filiis Israel: Re-
versi castrametentur e regione Phihahiroth
quae est inter Magdalum et mare contra
Beelsephon: in conspectu eius castra pone-
tis super mare. 3Dicturusque est Pharao su-
per filiis Israel: Coarctati sunt in terra, con-
clusit eos desertum. 4Et indurabo cor eius,
ac persequetur vos: et glorificabor in Pha-
raone, et in omni exercitu eius scientque


pagina successiva »