La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Occorrenze immagine » Biblia Vulgata (1592) - p. 642


percusso, et omnibus qui appropiant be-
stiis? et sic qui comitatur cum viro iniquo,
et obvolutus est in peccatis eius. 14Una ho-
ra tecum permanebit: si autem declinave-
ris, non supportabit. 15In labiis suis indulcat
inimicus, et in corde suo insidiatur ut sub-
vertat te in foveam. 16In oculis suis lacri-
matur inimicus, et si invenerit tempus, non
satiabitur sanguine. 17Et si incurrerint tibi
mala, invenies eum illic priorem. 18In ocu-
lis suis lacrimatur inimicus, et quasi adiu-
vans suffodiet plantas tuas. 19Caput suum
movebit, et plaudet manu, et multa susur-
rans commutabit vultum suum.

Cap. XIII

1Qui tetigerit picem, inquinabitur ab
ea: et qui communicaverit superbo,
induet superbiam. 2Pondus super se tollet
qui honestiori se communicat. Et ditiori
te ne socius fueris. 3Quid communicabit
cacabus ad ollam? Quando enim se colli-
serint, confringetur. 4Dives iniuste egit, et
fremet: pauper autem laesus tacebit. 5Si lar-
gitus fueris, assumet te: et si non habueris,
derelinquet te. 6Si habes, convivet tecum,
et evacuabit te, et ipse non dolebit super te.
7Si necessarius illi fueris, supplantabit te, et
subridens spem dabit, narrans tibi bona, et
dicet: Quid opus est tibi? 8Et confundet
te in cibis suis, donec te exinaniat bis, et
ter: et in novissimo deridebit te: et postea
videns derelinquet te, et caput suum mo-
vebit ad te. 9Humiliare Deo, et exspecta
manus eius. 10Attende ne seductus in stul-
titiam humilieris. 11Noli esse humilis in sa-
pientia tua, ne humiliatus in stultitiam se-
ducaris. 12Advocatus a potentiore discede:
ex hoc enim magis te advocabit. 13Ne im-
probus sis, ne impingaris: et ne longe sis
ab eo, ne eas in oblivionem. 14Ne retineas
ex aequo loqui cum illo, nec credas multis
verbis illius: ex multa enim loquela tentabit
te, et subridens interrogabit te de abscon-
ditis tuis. 15Immitis animus illius conser-
vabit verba tua: et non parcet de malitia,
et de vinculis. 16Cave tibi, et attende dili-
genter auditui tuo: quoniam cum subver-
sione tua ambulas. 17Audiens vero illa quasi
in somnis vide, et vigilabis. 18Omni vita
tua dilige Deum, et invoca illum in salute
tua. 19Omne animal diligit simile sibi: sic
et omnis homo proximum sibi. 20Omnis
caro ad similem sibi coniungetur, et om-
nis homo simili sui sociabitur. 21Si com-
municabit lupus agno aliquando, sic pec-
cator iusto. 22Quae communicatio sancto
homini ad canem? Aut quae pars diviti ad
pauperem? 23Venatio leonis onager in ere-
mo: sic et pascua divitum, sunt pauperes.
24Et sicut abominatio est superbo humili-
tas, sic et execratio divitis pauper. 25Dives
commotus confirmatur ab amicis suis: hu-
milis autem cum ceciderit, expelletur et a
notis. 26Diviti decepto multi recuperato-
res: locutus est superba, et iustificaverunt
illum. 27Humilis deceptus est, insuper et ar-
guitur: locutus est sensate, et non est da-
tus ei locus. 28Dives locutus est, et omnes
tacuerunt, et verbum illius usque ad nubes
perducent. 29Pauper locutus est, et dicunt:
Quis est hic? Et si offenderit, subvertent
illum. 30Bona est substantia, cui non est
peccatum in conscientia: et nequissima pau-
pertas in ore impii. 31Cor hominis immu-
tat faciem illius, sive in bona, sive in ma-
la. 32Vestigium cordis boni, et faciem bo-
nam difficile invenies, et cum labore.

Cap. XIIII

1Beatus vir, qui non est lapsus verbo
ex ore suo, et non est stimulatus in
tristitia delicti. 2Felix, qui non habuit ani-
mi sui tristitiam, et non excidit a spe sua.
3Viro cupido et tenaci sine ratione est
substantia, et homini livido ad quid au-
rum? 4Qui acervat ex animo suo iniuste,
aliis congregat, et in bonis illius alius luxu-
riabitur. 5Qui sibi nequam est, cui alii bo-
nus erit? Et non iucundabitur in bonis suis.
6Qui sibi invidet, nihil est illo nequius,
et haec redditio est malitiae illius: 7Et si
bene fecerit, ignoranter, et non volens
facit: et in novissimo manifestat malitiam


pagina successiva »