
probatur in duplici lingua. 12Esto firmus in
via Domini, et in veritate sensus tui et scien-
tia, et prosequatur te verbum pacis et iusti-
tiae. 13Esto mansuetus ad audiendum ver-
bum, ut intelligas: et cum sapientia profe-
ras responsum verum. 14Si est tibi intelle-
ctus, responde proximo: sin autem, sit ma-
nus tua super os tuum, ne capiaris in ver-
bo indisciplinato, et confundaris. 15Honor
et gloria in sermone sensati, lingua vero
imprudentis subversio est ipsius. 16Non ap-
pelleris susurro, et lingua tua ne capiaris,
et confundaris. 17Super furem enim est confu-
sio et poenitentia, et denotatio pessima su-
per bilinguem: susurratori autem odium,
et inimicitia, et contumelia. 18Iustifica pu-
sillum, et magnum similiter.
Cap. VI
1Noli fieri pro amico inimicus proxi-
mo: improperium enim et contume-
liam malus haereditabit: et omnis peccator
invidus et bilinguis. 2Non te extollas in co-
gitatione animae tuae velut taurus: ne for-
te elidatur virtus tua per stultitiam, 3et fo-
lia tua comedat, et fructus tuos perdat, et
relinquaris velut lignum aridum in eremo.
4Anima enim nequam disperdet qui se ha-
bet, et in gaudium inimicis dat illum, et
deducet in sortem impiorum. 5Verbum
dulce multiplicat amicos et mitigat inimi-
cos, et lingua eucharis in bono homine
abundat. 6Multi pacifici sint tibi, et con-
siliarius sit tibi unus de mille. 7Si possides
amicum, in tentatione posside eum, et ne
facile credas ei. 8Est enim amicus secun-
dum tempus suum, et non permanebit in
die tribulationis. 9Et est amicus qui con-
vertitur ad inimicitiam: et est amicus qui
odium et rixam et convitia denudabit. 10Est
autem amicus socius mensae, et non per-
manebit in die necessitatis. 11Amicus si per-
manserit fixus, erit tibi quasi coaequalis, et
in domesticis tuis fiducialiter aget: 12si hu-
miliaverit se contra te, et a facie tua ab-
sconderit se, unanimem habebis amicitiam
bonam. 13Ab inimicis tuis separare, et ab
amicis tuis attende. 14Amicus fidelis, pro-
tectio fortis: qui autem invenit illum, in-
venit thesaurum. 15Amico fideli nulla est
comparatio, et non est digna ponderatio
auri et argenti contra bonitatem fidei illius.
16Amicus fidelis medicamentum vitae et im-
mortalitatis: et qui metuunt Dominum,
invenient illum. 17Qui timet Deum, aeque
habebit amicitiam bonam: quoniam secun-
dum illum erit amicus illius. 18Fili a iuven-
tute tua excipe doctrinam, et usque ad ca-
nos invenies sapientiam. 19Quasi is qui arat,
et seminat accede ad eam, et sustine bonos
fructus illius. 20In opere enim ipsius exiguum
laborabis, et cito edes de generationibus
illius. 21Quam aspera est nimium sapientia
indoctis hominibus, et non permanebit in
illa excors. 22Quasi lapidis virtus probatio
erit in illis, et non demorabuntur proiice-
re illam. 23Sapientia enim doctrinae secun-
dum nomen est eius, et non est multis ma-
nifestata: quibus autem cognita est, perma-
net usque ad conspectum Dei. 24Audi fili,
et accipe consilium intellectus, et ne abii-
cias consilium meum. 25Iniice pedem tuum
in compedes illius, et in torques illius collum
tuum: 26subiice humerum tuum, et porta il-
lam, et ne acedieris vinculis eius. 27In omni
animo tuo accede ad illam, et in omni vir-
tute tua conserva vias eius. 28Investiga il-
lam, et manifestabitur tibi, et continens fa-
ctus, ne derelinquas eam: 29in novissimis enim
invenies requiem in ea, et convertetur tibi
in oblectationem. 30Et erunt tibi compe-
des eius in protectionem fortitudinis, et ba-
ses virtutis, et torques illius in stolam glo-
riae: 31decor enim vitae est in illa, et vincula
illius alligatura salutaris. 32Stolam gloriae in-
dues eam, et coronam gratulationis super-
pones tibi. 33Fili, si attenderis mihi, disces:
et si accommodaveris animum tuum, sa-
piens eris. 34Si inclinaveris aurem tuam,
excipies doctrinam: et si dilexeris audi-
re, sapiens eris. 35In multitudine presby-
terorum prudentium sta, et sapientiae illo-
rum ex corde coniungere, ut omnem nar-
rationem Dei possis audire, et proverbia
pagina successiva »