
bonarum promissionum? 22Cum ergo das
nobis disciplinam, inimicos nostros multi-
pliciter flagellas, ut bonitatem tuam cogi-
temus iudicantes, et cum de nobis iudica-
tur, speremus misericordiam tuam. 23Unde
et illis qui in vita sua insensate et iniuste
vixerunt, per haec quae coluerunt dedisti sum-
ma tormenta. 24Etenim in erroris via diu-
tius erraverunt, deos aestimantes haec, quae
in animalibus sunt supervacua, infantium
insensatorum more viventes. 25Propter hoc
tamquam pueris insensatis iudicium in de-
risum dedisti. 26Qui autem ludibriis et in-
crepationibus non sunt correcti, dignum
Dei iudicium experti sunt. 27In quibus enim
patientes indignabantur per haec quos pu-
tabant deos, in ipsis cum exterminarentur
videntes, illum quem olim negabant se
nosse, verum Deum agnoverunt: propter
quod et finis condemnationis eorum ve-
nit super illos.
Cap. XIII
1Vani autem sunt omnes homines, in
quibus non subest scientia Dei; et de
his quae videntur bona, non potuerunt in-
telligere eum qui est, neque operibus at-
tendentes agnoverunt quis esset artifex:
2sed aut ignem, aut spiritum, aut citatum
aerem, aut gyrum stellarum, aut nimiam
aquam, aut solem et lunam, rectores orbis
terrarum deos putaverunt. 3Quorum si spe-
cie delectati, deos putaverunt, sciant quanto
his dominator eorum speciosior est. Speciei
enim generator haec omnia constituit.
4Aut si virtutem et opera eorum mirati
sunt, intelligant ab illis quoniam qui haec
fecit fortior est illis: 5a magnitudine enim
speciei et creaturae cognoscibiliter poterit
creator horum videri. 6Sed tamen adhuc in
his minor est querela. Et hi enim fortasse
errant, Deum quaerentes, et volentes inve-
nire. 7Etenim cum in operibus illius conver-
sentur inquirunt, et persuasum habent
quoniam bona sunt quae videntur. 8Iterum
autem nec his debet ignosci. 9Si enim tan-
tum potuerunt scire, ut possent aestimare
saeculum: quomodo huius Dominum non
facilius invenerunt? 10Infelices autem sunt,
et inter mortuos spes illorum est, qui ap-
pellaverunt deos opera manuum hominum,
aurum et argentum, artis inventionem,
et similitudines animalium, aut lapidem
inutilem, opus manus antiquae. 11Aut si quis
artifex faber de silva lignum rectum secue-
rit, et huius docte eradat omnem corticem,
et arte sua usus, diligenter fabricet vas uti-
le in conversationem vitae; 12reliquiis au-
tem eius operis, ad praeparationem escae
abutatur: 13et reliquum horum, quod ad
nullos usus facit, lignum curvum, et vorti-
cibus plenum, sculpat diligenter per vacui-
tatem suam, et per scientiam suae artis fi-
guret illud, et assimilet illud imagini ho-
minis, 14aut alicui ex animalibus illud com-
paret, perliniens rubrica, et rubicundum
faciens fuco colorem illius, et omnem ma-
culam quae in illo est perliniens: 15et faciat
ei dignam habitationem, et in pariete po-
nens illud, et confirmans ferro, 16ne forte
cadat, prospiciens illi, sciens quoniam
non potest adiuvare se: imago enim est, et
opus est illi adiutorium. 17Et de substantia
sua, et de filiis suis, et de nuptiis votum fa-
ciens inquirit. Non erubescit loqui cum
illo qui sine anima est: 18et pro sanitate qui-
dem infirmum deprecatur, et pro vita ro-
gat mortuum, et in adiutorium inutilem
invocat: 19et pro itinere petit ab eo, qui
ambulare non potest: et de acquiren-
do, et de operando, et de omnium re-
rum eventu petit ab eo, qui in omnibus
est inutilis.
Cap. XIIII
1Iterum alius navigare cogitans, et per
feros fluctus iter facere incipiens, ligno
portante se, fragilius lignum invocat. 2Illud
enim cupiditas acquirendi excogitavit, et arti-
fex sapientia fabricavit sua. 3Tua autem, Pater,
providentia gubernat: quoniam dedisti et in
mari viam, et inter fluctus semitam firmissimam,
4ostendens quoniam potens es ex omnibus
salvare, etiam si sine arte aliquis adeat mare.
pagina successiva »