La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Occorrenze immagine » Biblia Vulgata (1592) - p. 622


veniente. 3Et ego natus accepi commu-
nem aerem, et in similiter factam decidi ter-
ram, et primam vocem similem omnibus
emisi plorans. 4In involumentis nutritus
sum, et curis magnis. 5Nemo enim ex regi-
bus aliud habuit nativitatis initium. 6Unus
ergo introitus est omnibus ad vitam, et si-
milis exitus. 7Propter hoc optavi, et datus
est mihi sensus: et invocavi, et venit in me
spiritus sapientiae: 8et praeposui illam regnis
et sedibus, et divitias nihil esse duxi in com-
paratione illius. 9Nec comparavi illi lapidem
pretiosum: quoniam omne aurum in com-
paratione illius arena est exigua, et tam-
quam lutum aestimabitur argentum in con-
spectu illius. 10Super salutem et speciem di-
lexi illam, et proposui pro luce habere il-
lam, quoniam inextinguibile est lumen il-
lius. 11Venerunt autem mihi omnia bona
pariter cum illa, et innumerabilis honestas
per manus illius, 12et laetatus sum in omni-
bus, quoniam antecedebat me ista sapien-
tia, et ignorabam quoniam horum om-
nium mater est. 13Quam sine fictione didi-
ci, et sine invidia communico, et honesta-
tem illius non abscondo. 14Infinitus enim
thesaurus est hominibus: quo qui usi sunt,
participes facti sunt amicitiae Dei, propter
disciplinae dona commendati. 15Mihi au-
tem dedit Deus dicere ex sententia, et
praesumere digna horum quae mihi dan-
tur: quoniam ipse sapientiae dux est, et sa-
pientium emendator: 16in manu enim illius
et nos et sermones nostri, et omnis sapien-
tia, et operum scientia, et disciplina. 17Ipse
enim dedit mihi horum, quae sunt, scien-
tiam veram, ut sciam dispositionem orbis
terrarum, et virtutes elementorum, 18ini-
tium, et consummationem, et medietatem
temporum, vicissitudinum permutationes,
et commutationes temporum, 19anni cur-
sus, et stellarum dispositiones, 20naturas ani-
malium, et iras bestiarum, vim ventorum,
et cogitationes hominum, differentias vir-
gultorum, et virtutes radicum, 21et quaecum-
que sunt absconsa et improvisa didici: om-
nium enim artifex docuit me sapientia. 22Est
enim in illa spiritus intelligentiae, sanctus,
unicus, multiplex, subtilis, disertus, mobilis,
incoinquinatus, certus, suavis, amans bo-
num, acutus, quem nihil vetat, benefaciens,
23humanus, benignus, stabilis, certus, secu-
rus, omnem habens virtutem, omnia prospi-
ciens, et qui capiat omnes spiritus: intelli-
gibilis, mundus, subtilis. 24Omnibus enim
mobilibus mobilior est sapientia: attingit
autem ubique propter suam munditiam.
25Vapor est enim virtutis Dei, et emanatio
quaedam est claritatis omnipotentis Dei
sincera, et ideo nihil inquinatum in eam
incurrit. 26Candor est enim lucis aeternae, et
speculum sine macula Dei maiestatis, et
imago bonitatis illius. 27Et cum sit una,
omnia potest: et in se permanens omnia
innovat, et per nationes in animas sanctas
se transfert, amicos Dei et prophetas con-
stituit. 28Neminem enim diligit Deus, nisi
eum qui cum sapientia inhabitat. 29Est
enim haec speciosior sole, et super om-
nem dispositionem stellarum, luci com-
parata, invenitur prior. 30Illi enim suc-
cedit nox, sapientiam autem non vin-
cit malitia.

Cap. VIII

1Attingit ergo a fine usque ad finem
fortiter, et disponit omnia suaviter.
2Hanc amavi, et exquisivi a iuventute mea,
et quaesivi sponsam mihi eam assumere, et
amator factus sum formae illius. 3Genero-
sitatem illius glorificat, contubernium ha-
bens Dei: sed et omnium Dominus dilexit
illam. 4Doctrix enim est disciplinae Dei, et
electrix operum illius. 5Et si divitiae appe-
tuntur in vita, quid sapientia locupletius,
quae operatur omnia? 6Si autem sensus ope-
ratur: quis horum, quae sunt, magis quam
illa est artifex? 7Et si iustitiam quis diligit:
labores huius magnas habent virtutes: so-
brietatem enim et prudentiam docet, et
iustitiam, et virtutem, quibus utilius nihil
est in vita hominibus. 8Et si multitudinem
scientiae desiderat quis, scit praeterita, et de
futuris aestimat: scit versutias sermonum,


pagina successiva »