
Digestum »
Biblia Vulgata (1592) - p. 65
Cap. X
1Et dixit Dominus ad Moysen: Ingre-
dere ad Pharaonem: ego enim indu-
ravi cor eius, et servorum illus: ut faciam
signa mea haec in eo, 2et narres in auribus
filii tui, et nepotum tuorum, quoties con-
triverim Aegyptios, et signa mea fecerim
in eis: et sciatis quia ego Dominus. 3In-
troierunt ergo Moyses et Aaron ad Pharao-
nem, et dixerunt ei: Haec dicit Dominus
Deus Hebraeorum: Usquequo non vis sub-
iici mihi? Dimitte populum meum, ut sa-
crificet mihi. 4Sin autem resistis, et non
vis dimittere eum: ecce ego inducam cras
locustam in fines tuos: 5quae operiat super-
ficiem terrae, ne quidquam eius appareat,
sed comedatur quod residuum fuerit gran-
dini. Corrodet enim omnia ligna quae ger-
minant in agris. 6Et implebunt domos
tuas, et servorum tuorum, et omnium Aegy-
ptiorum: quantam non viderunt patres tui,
et avi, ex quo orti sunt super terram, usque
in praesentem diem. Avertitque se, et egressus
est a Pharaone. 7Dixerunt autem servi Pha-
raonis ad eum: Usquequo patiemur hoc
scandalum: dimitte homines, ut sacrificent
Domino Deo suo. Nonne vides quod perie-
rit Aegyptus? 8Revocaveruntque Moysen,
et Aaron ad Pharaonem: qui dixit eis: Ite,
sacrificate Domino Deo vestro: quinam
sunt qui ituri sunt? 9Ait Moyses: Cum
parvulis nostris, et senioribus pergemus,
cum filiis et filiabus, cum ovibus et armen-
tis: est enim sollemnitas Domini Dei no-
stri. 10Et respondit Pharao: Sic Dominus sit
vobiscum, quo modo ego dimittam vos, et
parvulos vestros. Cui dubium est quod pes-
sime cogitetis? 11Non fiet ita, sed ite tan-
tum viri, et sacrificate Domino: hoc enim
et ipsi petistis. Statimque eiecti sunt de con-
spectu Pharaonis. 12Dixit autem Dominus
ad Moysen: Extende manum tuam super
terram Aegypti ad locustam, ut ascendat
super eam, et devoret omnem herbam quae
residua fuerit grandini. 13Et extendit Moy-
ses virgam super terram, Aegypti: et Do-
minus induxit ventum urentem tota die
illa, et nocte: et mane facto, ventus urens
levavit locustas. 14Quae ascenderunt super
universam Terram Aegypti: et sederunt in
cunctis finibus Aegyptiorum innumerabi-
les, quales ante illud tempus non fuerant,
nec postea futurae sunt. 15Operueruntque uni-
versam superficiem terrae, vastantes omnia.
Devorata est igitur herba terrae, et quid-
quid pomorum in arboribus fuit, qua gran-
do dimiserat: nihilque omnino virens reli-
ctum est in lignis, et in herbis terrae, in
cuncta Aegypto. 16Quam ob rem festinus
Pharao vocavit Moysen et Aaron, et dixit
eis: Peccavi in Dominum Deum vestrum,
et in vos. 17Sed nunc dimittite peccatum
mihi etiam hac vice, et rogate Dominum
Deum vestrum, ut auferat a me mortem
istam. 18Egressusque Moyses de conspectu
Pharaonis, oravit Dominum. 19Qui flare
fecit ventum ab occidente vehementissi-
mum, et arreptam locustam proiecit in Ma-
re rubrum: non remansit ne una quidem
in cunctis finibus Aegypti. 20Et induravit
Dominus cor Pharaonis, nec dimisit filios
Israel. 21Dixit autem Dominus ad Moysen:
Extende manum tuam in caelum: et sint
tenebrae super Terram Aegypti tam densae,
ut palpari queant. 22Excenditque Moyses ma-
num in caelum: et factae sunt tenebrae hor-
ribiles in universa Terra Aegypti tribus die-
bus. 23Nemo vidit fratrem suum, nec mo-
vit se de loco in quo erat: ubicumque au-
tem habitabant filii Israel, lux erat. 24Vo-
cavitque Pharao Moysen et Aaron, et dixit
eis: Ite, sacrificate Domino: oves tantum
vestra, et armenta remaneant, parvuli ve-
stri eant vobiscum. 25Ait Moyses: Hostias
quoque et holocausta dabis nobis, quae of-
feramus Domino Deo nostro. 26Cuncti gre-
ges pergent nobiscum: non remanebit ex
eis ungula: quae necessaria sunt in cultum
Domini Dei nostri: praesertim cum igno-
remus quid debeat immolari, donec ad ip-
sum locum perveniamus. 27Induravit au-
tem Dominus cor Pharaonis, et noluit di-
mittere eos. 28Dixitque Pharao ad Moysen:
pagina successiva »