La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Biblia, Gn » Biblia Vulgata (1592) - p. 595


11Ex studiis suis intellegitur puer, si mun-
da et recta sint opera eius.
12Aurem audientem, et oculum viden-
tem, Dominus fecit utrumque.
13Noli diligere somnum, ne te egestas
opprimat aperi oculos tuos, et saturare
panibus.
14Malum est malum est, dicit omnis em-
ptor: et cum recesserit, tunc gloriabitur.
15Est aurum, et multitudo gemmarum:
et vas autem pretiosum labia scientiae.
16Tolle vestimentum eius, qui fideiussor
extitit alieni, et pro extraneis aufer pignus
ab eo.
17Suavis est homini panis mendacii: et
postea implebitur os eius calculo.
18Cogitationes consiliis roborantur: et
gubernaculis tractanda sunt bella.
19Ei, qui revelat mysteria, et ambulat
fraudulenter, et dilatat labia sua, ne com-
miscearis.
20Qui maledicit patri suo, et matri, ex-
tinguetur lucerna eius in mediis tenebris.
21Hereditas, ad quam festinatur in prin-
cipio, in novissimo benedictione carebit.
22Ne dicas: Reddam malum: expecta
Dominum, et liberabit te.
23Abominatio est apud Deum pondus
et pondus: statera dolosa non est bona.
24A Domino diriguntur gressus viri: quis
autem hominum intellegere potest viam suam?
25Ruina est hominis devorare sanctos, et
post vota tractare.
26Dissipat impios rex sapiens, et incur-
vat super eos fornicem.
27Lucerna Domini spiraculum hominis,
quae investigat omnia secreta ventris.
28Misericordia, et veritas custodiunt re-
gem, et roboratur clementia thronus eius.
29Exultatio iuvenum, fortitudo eorum:
et dignitas senum canities.
30Livor vulneris absterget mala: et pla-
gae in secretioribus ventris.

Cap. XXI

1Sicut divisiones aquarum, ita cor re-
gis in manu Domini: quocumque vo-
luerit, inclinabit illud.
2Omnis via viri recta sibi videtur: ap-
pendit autem corda Dominus.
3Facere misericordiam et iudicium, ma-
gis placent Domino, quam victimae.
4Exaltatio oculorum et dilatatio cor-
dis: lucerna impiorum peccatum.
5Cogitationes robusti semper in abun-
dantia: omnis autem piger semper in ege-
state est.
6Qui congregat thesauros lingua men-
dacii, vanus et excors est, et impingetur
ad laqueos mortis.
7Rapinae impiorum detrahent eos, quia
noluerunt facere iudicium.
8Perversa via viri, aliena est: qui autem
mundus est, rectum opus eius.
9Melius est sedere in angulo domatis,
quam cum muliere litigiosa, et in domo
communi.
10Anima impii desiderat malum, non
miserebitur proximo suo.
11Multato pestilente sapientior erit par-
vulus: et si sectetur sapientem, sumet scientiam.
12Excogitat iustus de domo impii, ut
detrahat impios in malum.
13Qui obturat aurem suam ad clamorem
pauperis et ipse clamabit, et non exaudietur.
14Munus absconditum extinguet iras: et
donum in sinu indignationem maximam.
15Gaudium iusto est facere iudicium: et
pavor operantibus iniquitatem.
16Vir, qui erraverit a via doctrinae, in coe-
tu gigantum commorabitur.
17Qui diligit epulas, in egestate erit: qui
amat vinum, et pinguia, non ditabitur.
18Pro iusto datur impius: et pro rectis
iniquus.
19Melius est habitare in terra deserta,
quam cum muliere rixosa et iracunda.
20Thesaurus desiderabilis, et oleum in
habitaculo iusti: et inprudens homo dissi-
pabit illud.
21Qui sequitur iustitiam et misericordiam,
inveniet vitam, iustitiam, et gloriam.
22Civitatem fortium ascendit sapiens,
et destruxit robur fiduciae eius.


pagina successiva »