La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Occorrenze immagine » Biblia Vulgata (1592) - p. 591


facit populos peccatum.
35Acceptus est regi minister intelligens:
iracundiam eius inutilis sustinebit.

Cap. XV

1Responsio mollis frangit iram: ser-
mo durus suscitat furorem.
2Lingua sapientium ornat scientiam os
fatuorum ebullit stultitiam.
3In omni loco oculi Domini contem-
plantur bonos et malos.
4Lingua placabilis lignum vitae: quae au-
tem immoderata est, conteret spiritum.
5Stultus irridet disciplinam patris sui: qui
autem custodit increpationes, astutior fiet.
In abundanti iustitia virtus maxima est:
cogitationes autem impiorum eradicabun-
tur.
6Domus iusti, plurima fortitudo: et in
fructibus impii conturbatio.
7Labia sapientium disseminabunt scien-
tiam: cor stultorum dissimile erit.
8Victimae impiorum abominabiles Do-
mino: vota iustorum placabilia:
9Abominatio est Domino via impii: qui
sequitur iustitiam, diligitur ab eo.
10Doctrina mala deserenti viam vitae: qui
increpationes odit, morietur.
11Infernus et perditio coram Domino:
quanto magis corda filiorum hominum?
12Non amat pestilens eum, qui se corri-
pit: nec ad sapientes graditur.
13Cor gaudens exhilarat faciem: in moe-
rore animi deiicitur spiritus.
14Cor sapientis quaerit doctrinam: et os
stultorum pascitur imperitia.
15Omnes dies pauperis, mali: secura mens
quasi iuge convivium.
16Melius est parum cum timore Domi-
ni, quam thesauri magni et insatiabiles.
17Melius est vocari ad olera cum charita-
te: quam ad vitulum saginatum cum odio.
18Vir iracundus provocat rixas: qui pa-
tiens est, mitigat suscitatas.
19Iter pigrorum quasi sepes spinarum:
via iustorum absque offendiculo.
20Filius sapiens laetificat patrem: et stul-
tus homo despicit matrem suam.
21Stultitia gaudium stulto: et vir prudens
dirigit gressus suos.
22Dissipantur cogitationes ubi non est
consilium: ubi vero sunt plures consiliarii,
confirmantur.
23Laetatur homo in sententia oris sui: et
sermo opportunus est optimus.
24Semita vitae super eruditum, ut decli-
net de inferno novissimo.
25Domum superborum demolietur Do-
minus: et firmos faciet terminos viduae.
26Abominatio Domini cogitationes ma-
lae: et purus sermo pulcherrimus firmabi-
tur ab eo.
27Conturbat domum suam qui sectatur
avaritiam: qui autem odit munera, vivet.
Per misericordiam et fidem purgantur
peccata: per timorem autem Domini de-
clinat omnis a malo.
28Mens iusti meditatur obedientiam:
os impiorum redundat malis.
29Longe est Dominus ab impiis: et ora-
tiones iustorum exaudiet.
30Lux oculorum laetificat animam: fama
bona impinguat ossa.
31Auris, quae audit increpationes vitae, in
medio sapientium commorabitur.
32Qui abiicit disciplinam, despicit ani-
mam suam: qui autem acquiescit increpa-
tionibus possessor est cordis.
33Timor Domini, disciplina sapientiae: et
gloriam praecedit humilitas.

Cap. XVI

1Hominis est animam praeparare: et
Domini gubernare linguam.
2Omnes viae hominis patent oculis eius:
spirituum ponderator est Dominus.
3Revela Domino opera tua, et dirigen-
tur cogitationes tuae.
4Universa propter semetipsum opera-
tus est Dominus: impium quoque ad diem
malum.
5Abominatio Domini est omnis arro-
gans: etiamsi manus ad manum fuerit,
non est innocens.


pagina successiva »