La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
De Bello Gallico » Biblia Vulgata (1592) - p. 590


mam: detestantur stulti eos, qui fugiunt
mala.
20Qui cum sapientibus graditur, sapiens
erit: amicus stultorum similis efficietur.
21Peccatores persequitur malum: et iu-
stis retribuentur bona.
22Bonus reliquit haeredes filios, et nepo-
tes, et custoditur iusto substantia peccatoris.
23Multi cibi in novalibus patrum: et
aliis congregantur absque iudicio.
24Qui parcit virgae, odit filium suum: qui
autem diligit illum, instanter erudit.
25Iustus comedit, et replet animam suam:
venter autem impiorum insaturabilis.

Cap. XIIII

1Sapiens mulier aedificat domum suam:
insipiens exstructam quoque manibus
destruet.
2Ambulans recto itinere, et timens Deum,
despicitur ab eo qui infami graditur via.
3In ore stulti virga superbiae: labia au-
tem sapientium custodiunt eos.
4Ubi non sunt boves, praesepe vacuum
est: ubi autem plurimae segetes, ibi mani-
festa est fortitudo bovis.
5Testis fidelis non mentitur: profert
autem mendacium dolosus testis.
6Quaerit derisor sapientiam, et non in-
venit: doctrina prudentium facilis.
7Vade contra virum stultum, et nescit
labia prudentiae.
8Sapientia callidi est intelligere viam
suam: et imprudentia stultorum errans.
9Stultus illudet peccatum, et inter iustos
morabitur gratia.
10Cor quod novit amaritudinem animae
suae, in gaudio eius non miscebitur extra-
neus.
11Domus impiorum delebitur: taberna-
cula vero iustorum germinabunt.
12Est via, quae videtur homini iusta: no-
vissima autem eius deducunt ad mortem.
13Risus dolore miscebitur, et extrema
gaudii luctus occupat.
14Viis suis replebitur stultus, et super eum
erit vir bonus.
15Innocens credit omni verbo: astutus
considerat gressus suos.
Filio doloso nihil erit boni: servo au-
tem sapienti prosperi erunt actus, et diri-
getur via eius.
16Sapiens timet, et declinat a malo: stul-
tus transilit, et confidit.
17Impatiens operabitur stultitiam: et vir
versutus odiosus est.
18Possidebunt parvuli stultitiam, et expe-
ctabunt astuti scientiam.
19Iacebunt mali ante bonos: et impii
ante portas iustorum.
20Etiam proximo suo pauper odiosus e-
rit: amici vero divitum multi.
21Qui despicit proximum suum, peccat:
qui autem miseretur pauperis, beatus erit.
Qui credit in Domino, misericordiam
diligit.
22Errant qui operantur malum: miseri-
cordia et veritas praeparant bona.
23In omni opere erit abundantia: ubi
autem verba sunt plurima, ibi frequenter
egestas.
24Corona sapientium, divitiae eorum: fa-
tuitas stultorum, imprudentia.
25Liberat animas testis fidelis: et profert
mendacia versipellis.
26In timore Domini fiducia fortitudinis,
et filiis eius erit spes.
27Timor Domini fons vitae, ut decli-
nent a ruina mortis.
28In multitudine populi dignitas regis:
et in paucitate plebis ignominia principis.
29Qui patiens est multa gubernatur pru-
dentia: qui autem impatiens est, exaltat
stultitiam suam.
30Vita carnium, sanitas cordis: putredo
ossium, invidia.
31Qui calumniatur egentem, exprobrat
factori eius: honorat autem eum, qui mi-
seretur pauperis.
32In malitia sua expelletur impius: sperat
autem iustus in morte sua.
33In corde prudentis requiescit sapien-
tia, et indoctos quosque erudiet.
34Iustitia elevat gentem: miseros autem


pagina successiva »