La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Biblia, 1Cor » Biblia Vulgata (1592) - p. 578


Educes de tribulatione animam meam:
12Et in misericordia tua disperdes inimicos
meos.
Et perdes omnes, qui tribulant animam
Meam: quoniam ego servus tuus sum.

Psalmus CXLIII

1Psalmus David
Adversus Goliath.
Benedictus Dominus Deus meus,
qui docet manus meas ad praelium, et
digitos meos ad bellum.
2Misericordia mea, et refugium meum:
susceptor meus, et liberator meus:
Protector meus, et in ipso speravi: qui
subdis populum meum sub me.
3Domine quid est homo, quia innotuisti
ei aut filius hominis, quia reputas eum?
4Homo vanitati similis factus est: dies
eius sicut umbra praetereunt.
5Domine inclina caelos tuos, et descen-
de: tange montes et fumigabunt.
6Fulgora coruscationem, et dissipabis
eos: emitte sagittas tuas, et conturbabis eos:
7Emitte manum tuam de alto, eripe me,
et libera me de aquis multis: de manu fi-
liorum alienorum.
8Quorum os locutum est vanitatem: et
dextera eorum, dextera iniquitatis.
9Deus canticum novum cantabo tibi:
in psalterio, decacordo psallam tibi.
10Qui das salutem regibus: qui redemi-
sti David servum suum de gladio maligno:
11eripe me.
Et eripe me de manu filiorum alieno-
rum, quorum os locutum est vanitatem: et
dextera eorum, dextera iniquitatis:
12Quorum filii, sicut novellae plantatio-
nis in iuventute sua.
Filiae eorum conpositae: circumorna-
tae ut similitudo templi.
13Promptuaria eorum plena, eructantia
ex hoc in illud.
Oves eorum foetosae, abundantes in e-
gressibus suis: 14boves eorum crassae.
Non est ruina maceriae, neque transitus:
neque clamor in plateis eorum.
15Beatum dixerunt populum, cui haec
sunt: beatus populus, cuius Dominus
Deus eius.

Psalmus CXLIIII

1Laudatio ipsi David
Exaltabo te Deus meus rex: et be-
nedicam nomini tuo in saeculum, et in
saeculum saeculi.
2Per singulos dies benedicam tibi: et
laudabo nomen tuum in saeculum, et in sae-
culum saeculi.
3Magnus Dominus et laudabilis nimis:
et magnitudinis eius non est finis.
4Generatio et generatio laudabit opera
tua: et potentiam tuam pronunciabunt.
5Magnificentiam gloriae sanctitatis tuae
loquentur: et mirabilia tua narrabunt.
6Et virtutem terribilium tuorum dicent:
et magnitudinem tuam narrabunt.
7Memoriam abundantiae suavitatis tuae
eructabunt: et iustitia tua exultabunt.
8Miserator et misericors Dominus: pa-
tiens, et multum misericors.
9Suavis Dominus universis: et misera-
tiones eius super omnia opera eius.
10Confiteantur tibi Domine omnia ope-
ra tua: et sancti tui confiteantur tibi.
11Gloriam regni tui dicent: et potentiam
tuam loquentur:
12Ut notam faciant filiis hominum po-
tentiam tuam: et gloriam magnificentiae
regni tui.
13Regnum tuum regnum omnium saecu-
lorum: et dominatio tua in omni genera-
tione et generationem.
Fidelis Dominus in omnibus verbis suis:
et sanctus in omnibus operibus suis.
14Allevat Dominus omnes, qui corruunt:
et erigit omnes elisos.
15Oculi omnium in te sperant Domine:
et tu das escam illorum in tempore op-
portuno.
16Aperis tu manum tuam: et imples om-
ne animal benedictione.
17Iustus Dominus in omnibus viis suis:
et sanctus in omnibus operibus suis.
18Prope est Dominus omnibus invocan-


pagina successiva »