
Psalmus CXXXVIII
1In finem, Psalmus David.
Domine probasti me, et cognovisti
me: 2tu cognovisti sessionem meam,
et surrectionem meam.
3Intellexisti cogitationes meas de lon-
ge semitam meam, et funiculum meum
investigasti.
4Et omnes vias meas praevidisti: quia
non est sermo in lingua mea.
5Ecce Domine tu cognovisti omnia no-
vissima, et antiqua: tu formasti me, et po-
suisti super me manum tuam.
6Mirabilis facta est scientia tua ex me:
confortata est, et non potero ad eam.
7Quo ibo ab spiritu tuo? Et quo a facie
tua fugiam?
8Si ascendero in caelum, tu illic es: si de-
scendero in infernum, ades.
9Si sumpsero pinnas meas diluculo, et
habitavero in extremis maris:
10Etenim illuc manus tua deducet me:
et tenebit me dextera tua.
11Et dixi: Forsitan tenebrae conculca-
bunt me: et nox inluminatio mea in de-
liciis meis.
12Quia tenebrae non obscurabuntur a te,
et nox sicut dies illuminabitur: sicut tene-
brae eius, ita et lumen eius.
13Quia tu possedisti renes meos: susce-
pisti me de utero matris meae.
14Confitebor tibi quia terribiliter magni-
ficatus es: mirabilia opera tua, et anima
mea cognoscit nimis.
15Non est occultatum os meum a te, quod
fecisti in occulto: et substantia mea in in-
ferioribus terrae.
16Imperfectum meum viderunt oculi tui,
et in libro tuo omnes scribentur: die for-
mabuntur, et nemo in eis.
17Mihi autem nimis honorificati sunt
amici tui, Deus: nimis confirmati est prin-
cipatus eorum.
18Dinumerabo eos, et super arenam,
multiplicabuntur: exurrexi, et adhuc sum
tecum.
19Si occideris Deus peccatores: viri san-
guinum declinate a me:
20Quia dicitis in cogitatione: accipient
in vanitate civitates tuas.
21Nonne qui oderunt te Domine, ode-
ram: et super inimicos tuos tabescebam?
22Perfecto odio oderam illos: et inimici
facti sunt mihi.
23Proba me Deus, et scito cor meum: in-
terroga me, et cognosce semitas meas.
24Et vide, si via iniquitatis in me est: et
deduc me in via aeterna.
Psalmus CXXXIX
1In finem, Psalmus David.
2Eripe me Domine ab homine malo:
a viro iniquo eripe me.
3Qui cogitaverunt iniquitates in corde:
tota die constituebant praelia.
4Acuerunt linguam suam sicut serpentis:
venenum aspidum sub labiis eorum.
5Custodi me Domine de manu pecca-
toris: et ab hominibus iniquis eripe me.
Qui cogitaverunt supplantare gressus
meos: 6absconderunt superbi laqueum
mihi:
Et funes extenderunt in laqueum: iux-
ta iter scandalum posuerunt mihi.
7Dixi Domino: Deus meus es tu: exau-
di Domine vocem deprecationis meae.
8Domine, Domine virtus salutis meae:
obumbrasti super caput meum in die belli:
9Ne tradas me Domine desiderio meo
peccatori: cogitaverunt contra me, ne de-
relinquas me, ne forte exaltentur.
10Caput circuitus eorum: labor labio-
rum ipsorum operiet eos.
11Cadent super eos carbones, in ignem
deicies eos: in miseriis non subsistent.
12Vir linguosus non dirigetur in terra:
virum iniustum mala capient in interitu.
13Cognovi quia faciet Dominus iudi-
cium inopis: et vindictam pauperum.
14Verumtamen iusti confitebuntur no-
mini tuo: et habitabunt recti cum vul-
tu tuo.
pagina successiva »