La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Apparati iconografici - cornici » Biblia Vulgata (1592) - p. 558


debitur in gloria sua.
18Respexit in orationem humilium: et
non sprevit precem eorum.
19Scribantur haec in generatione altera:
et populus qui creabitur laudabit Domi-
num.
20Quia prospexit de excelso sancto suo:
Dominus de caelo in terram aspexit:
21Ut audiret gemitus compeditorum: ut
solveret filios interemptorum:
22Ut annuntient in Sion nomen Domi-
ni, et laudem eius in Ierusalem:
23in conveniendo populos in unum, et
reges, ut serviant Domino.
24Respondit ei in via virtutis suae: Pau-
citatem dierum meorum nuntia mihi.
25Ne revoces me in dimidio dierum
meorum, in generationem et generatio-
nem anni tui.
26Initio tu, Domine, terram fundasti: et
opera manuum tuarum sunt caeli.
27Ipsi peribunt, tu autem permanes: et
omnes sicut vestimentum veterascent.
Et sicut opertorium mutabis eos, et mu-
tabuntur: 28tu autem idem ipse es, et anni
tui non deficient.
29Filii servorum tuorum habitabunt: et
semen eorum in saeculum dirigetur.

Psalmus CII

1Ipsi David.
Benedic, anima mea, Domino: et
omnia quae intra me sunt, nomini san-
cto eius.
2Benedic, anima mea, Domino: et noli
oblivisci omnes retributiones eius:
3Qui propitiatur omnibus iniquitatibus
tuis: qui sanat omnes infirmitates tuas.
4qui redimit de interitu vitam tuam:
qui coronat te in misericordia et misera-
tionibus.
5Qui replet in bonis desiderium tuum:
renovabitur ut aquilae iuventus tua:
6 faciens misericordias Dominus: et iu-
dicium omnibus iniuriam patientibus.
7Notas fecit vias suas Moysi, filiis Israel
voluntates suas.
8Miserator et misericors Dominus: lon-
ganimis, et multum misericors.
9Non in perpetuum irascetur: neque in
aeternum comminabitur.
10Non secundum peccata nostra fecit
nobis, neque secundum iniquitates no-
stras retribuit nobis.
11Quoniam secundum altitudinem caeli
a terra, corroboravit misericordiam suam
super timentes se.
12Quantum distat Ortus ab Occidente:
longe fecit a nobis iniquitates nostras.
13Quomodo miseretur pater filiorum,
misertus est Dominus timentibus se: 14quo-
niam ipse cognovit figmentum nostrum.
recordatus est quoniam pulvis sumus:
15Homo, sicut foenum dies eius, tamquam
flos agri, sic efflorebit.
16Quoniam spiritus pertransibit in illo,
et non subsistet: et non cognoscet amplius
locum suum.
17Misericordia autem Domini ab aeter-
no, et usque in aeternum super timentes
eum.
Et iustitia illius in filios filiorum, 18his
qui servant testamentum eius:
et memores sunt mandatorum ipsius,
ad faciendum ea.
19Dominus in caelo paravit sedem suam:
et regnum ipsius omnibus dominabitur.
20Benedicite Domino, omnes angeli eius:
potentes virtute, facientes verbum illius, ad
audiendam vocem sermonum eius.
21Benedicite Domino, omnes virtutes
eius: ministri eius, qui facitis voluntatem
eius.
22Benedicite Domino, omnia opera eius:
in omni loco dominationis eius, benedic
anima mea, Domino.

Psalmus CIII

1Ipsi David.
Benedic anima mea Domino: Do-
mine Deus meus, magnificatus es ve-
hementer.
Confessionem et decorem induisti: 2ami-
ctus lumine sicut vestimento:
Extendens caelum sicut pellem: 3qui te-
gis aquis superiora eius.


pagina successiva »