La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Occorrenze immagine » Occorrenze immagine » Occorrenze immagine » Biblia Vulgata (1592) - p. 549


7Divertit ab oneribus dorsum eius:
manus eius in cophino servierunt.
8In tribulatione invocasti me, et libe-
ravi te. Exaudivi te in abscondito tempe-
statis: probavi te apud aquam contradi-
ctionis.
9Audi, populus meus, et contestabor te:
Israel, si audieris me, 10non erit in te deus
recens, neque adorabis deum alienum.
11Ego enim sum Dominus Deus tuus,
qui eduxi te de terra Aegypti: dilata os
tuum, et implebo illud.
12Et non audivit populus meus vocem
meam, et Israel non intendit mihi.
13Et dimisi eos secundum desideria cor-
dis eorum, ibunt in adinventionibus suis.
14Si populus meus audisset me: Israel si
in viis meis ambulasset.
15Pro nihilo forsitan inimicos eorum
humiliassem, et super tribulantes eos mi-
sissem manum meam.
16Inimici Domini mentiti sunt ei: et erit
tempus eorum in saecula.
17Et cibavit eos ex adipe frumenti: et de
petra melle saturavit eos.

Psalmus LXXXI

1Psalmus Asaph.
Deus stetit in synagoga deorum: in
medio autem deos diiudicat.
2Usquequo iudicatis iniquitatem: et fa-
cies peccatorum sumitis?
3Iudicate egeno, et pupillo: humilem, et
pauperem iustificate.
4Eripite pauperem: et egenum de manu
peccatoris liberate.
5Nescierunt, neque intellexerunt, in te-
nebris ambulant: movebuntur omnia fun-
damenta terrae.
6Ego dixi: Dii estis, et filii excelsi omnes.
7Vos autem sicut homines moriemini:
et sicut unus de principibus cadetis.
8Surge, Deus, iudica terram: quoniam tu
haereditabis in omnibus gentibus.

Psalmus LXXXII

1Canticum Psalmi Asaph.
2Deus, quis similis erit tibi? Ne taceas,
neque compescaris, Deus:
3quoniam ecce inimici tui sonuerunt:
et qui oderunt te extulerunt caput.
4Super populum tuum malignaverunt
consilium, et cogitaverunt adversus san-
ctos tuos.
5Dixerunt: Venite, et disperdamus eos
de gente, et non memoretur nomen Is-
rael ultra.
6Quoniam cogitaverunt unanimiter: si-
mul adversum te testamentum disposue-
runt, 7tabernacula Idumaeorum et Isma-
helitae:
Moab, et Agareni, 8Gebal, et Ammon,
et Amalec: alienigenae cum habitantibus
Tyrum.
9Etenim Assur venit cum illis: facti sunt
in adiutorium filiis Lot.
10Fac illis sicut Madian, et Sisarae: sicut
Iabin in torrente Cisson.
11Disperierunt in Endor: facti sunt ut
stercus terrae.
12Pone principes eorum sicut Oreb, et
Zeb, et Zebee, et Salmana:
Omnes principes eorum: 13qui dixerunt:
Haereditate possideamus sanctuarium Dei.
14Deus meus, pone illos ut rotam: et si-
cut stipulam ante faciem venti.
15Sicut ignis qui comburit silvam: et
sicut flamma comburens montes:
16 ita persequeris illos in tempestate tua:
et in ira tua turbabis eos.
17Imple facies eorum ignominia: et quae-
rent nomen tuum, Domine.
18Erubescant, et conturbentur in saecu-
lum saeculi, et confundantur, et pereant.
19Et cognoscant quia nomen tibi Do-
minus: tu solus Altissimus in omni terra.

Psalmus LXXXIII

1In finem,
Pro torcularibus filiis Core, Psalmus.
2Quam dilecta tabernacula tua Domi-
ne virtutum: 3concupiscit, et deficit
anima mea in atria Domini.
Cor meum, et caro mea exsultaverunt in
Deum vivum.
4Etenim passer invenit sibi domum: et


pagina successiva »