
Quid fecisti? Vox sanguinis fratris tui cla-
mat ad me de terra. 11Nunc igitur male-
dictus eris super terram, quae aperuit os
suum, et suscepit sanguinem fratris tui de
manu tua. 12Cum operatus fueris eam,
non dabit tibi fructus suos: vagus et pro-
fugus eris super terram. 13Dixitque Cain
ad Dominum: Maior est iniquitas mea,
quam ut veniam merear. 14Ecce eiicis me
hodie a facie terrae, et a facie tua abscon-
dar, et ero vagus et profugus in terra:
omnis igitur qui invenerit me, occidet me.
15Dixitque ei Dominus: Nequaquam ita
fiet: sed omnis qui occiderit Cain, septu-
plum punietur. Posuitque Dominus Cain
signum, ut non interficeret eum omnis
qui invenisset eum. 16Egressusque Cain a
facie Domini, habitavit profugus in ter-
ra ad orientalem plagam Eden. 17Cogno-
vit autem Cain uxorem suam, quae con-
cepit, et peperit Henoch: et aedificavit ci-
vitatem, vocavitque nomen eius ex nomine
filii sui, Henoch. 18Porro Henoch genuit
Irad, et Irad genuit Maviael, et Maviael
genuit Mathusael, et Mathusael genuit
Lamech. 19Qui accepit duas uxores, no-
men uni Ada, et nomen alteri Sella. 20Ge-
nuitque Ada Iabel, qui fuit pater habitan-
tium in tentoriis, atque pastorum. 21Et
nomen fratris eius Iubal: ipse fuit pater
canentium cithara et organo. 22Sella quo-
que genuit Tubalcain, qui fait malleator
et faber in cuncta opera aeris et ferri. So-
ror vero Tubalcain, Noema. 23Dixitque
Lamech uxoribus suis Ada et Sella: Au-
dite vocem meam uxores Lamech, auscul-
tate sermonem meum: quoniam occidi
virum in vulnus meum, et adolescentulum
in livorem meum. 24Septuplum ultio da-
bitur de Cain: de Lamech vero septuagies
septies. 25Cognovit quoque adhuc Adam
uxorem suam: et peperit filium, vocavitque
nomen eius Seth, dicens: Posuit mihi Deus
semen aliud pro Abel, quem occidit Cain.
26Sed et Seth natus est filius, quem voca-
vit Enos: iste coepit invocare nomen
Domini.
Cap. V
1Hic est liber generationis Adam.
In die, qua creavit Deus hominem,
ad similitudinem Dei fecit illum. 2Mascu-
lum et feminam creavit eos, et benedixit
illis: et vocavit nomen eorum Adam, in
die quo creati sunt. 3Vixit autem Adam
centum triginta annis: et genuit ad ima-
ginem et similitudinem suam, vocavitque no-
men eius Seth. 4Et facti sunt dies Adam,
postquam genuit Seth, octingenti anni:
genuitque filios et filias. 5Et factum est om-
ne tempus quod vixit Adam, anni nongen-
ti triginta, et mortuus est. 6Vixit quoque
Seth centum quinque annis, et genuit Enos.
7Vixitque Seth postquam genuit Enos,
octingentis septem annis, genuitque filios
et filias. 8Et facti sunt omnes dies Seth
nongentorum duodecim annorum, et mor-
tuus est. 9Vixit vero Enos nonaginta an-
nis, et genuit Cainan. 10Post cuius ortum
vixit octingentis quindecim annis, et ge-
nuit filios, et filias. 11Factique sunt omnes
dies Enos nongenti quinque anni, et mor-
tuus est. 12Vixit quoque Cainan septua-
ginta annis, et genuit Malaleel. 13Et vixit
Cainan postquam genuit Malaleel, octin-
gentis quadraginta annis, genuitque filios et
filias. 14Et facti sunt omnes dies Cainan
nongenti decem anni, et mortuus est. 15Vi-
xit autem Malaleel sexaginta quinque an-
nis, et genuit Iared. 16Et vixit Malaleel post-
quam genuit Iared, octingentis triginta an-
nis: et genuit filios et filias. 17Et facti sunt
omnes dies Malaleel octingenti nonaginta
quinque anni, et mortuus est. 18Vixitque Iared
centum sexaginta duobus annis, et genuit
Henoch. 19Et vixit Iared postquam genuit
Henoch, octingentis annis, et genuit filios
et filias. 20Et facti sunt omnes dies Iared
nongenti sexaginta duo anni, et mortuus est.
21Porro Henoch vixit sexaginta quinque an-
nis, et genuit Mathusalam. 22Et ambulavit
Henoch cum Deo: et vixit, postquam ge-
nuit Mathusalam, trecentis annis, et genuit
filios et filias. 23Et facti sunt omnes dies
pagina successiva »