La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Biblia Vulgata (1592) - p. 548


accendetur velut ignis zelus tuus?
6Effunde iram tuam in gentes, quae te
non noverunt, et in regna quae nomen
tuum non invocaverunt:
7quia comederunt Iacob: et locum eius
desolaverunt.
8Ne memineris iniquitatum nostrarum
antiquarum, cito anticipent nos miseri-
cordiae tuae: quia pauperes facti sumus ni-
mis.
9Adiuva nos Deus salutaris noster: et
propter gloriam nominis tui, Domine libe-
ra nos: et propitius esto peccatis nostris,
propter nomen tuum.
10Ne forte dicant in gentibus: Ubi est
Deus eorum? Et innotescat in nationibus
coram oculis nostris
Ultio sanguinis servorum tuorum, qui
effusus est: 11Introeat in conspectu tuo ge-
mitus compeditorum.
Secundum magnitudinem brachii tui,
posside filios mortificatorum.
12et redde vicinis nostris septuplum in
sinu eorum: improperium ipsorum, quod
exprobraverunt tibi, Domine.
13Nos autem populus tuus, et oves pa-
scuae tuae, confitebimur tibi in saeculum:
In generationem et generationem an-
nuntiabimus laudem tuam.

Psalmus LXXIX

1In finem, Pro iis, qui commutabuntur,
Testimonium Asaph, Psalmus.
2Qui regis Israel, intende: qui dedu-
cis velut ovem Ioseph.
Qui sedes super cherubim, manifestare
3coram Ephraim, Beniamin, et Manasse.
Excita potentiam tuam, et veni, ut sal-
vos facias nos.
4Deus, converte nos, et ostende faciem
tuam, et salvi erimus.
5Domine Deus virtutum, quousque ira-
sceris super orationem servi tui?
6Cibabis nos pane lacrimarum: et po-
tum dabis nobis in lacrimis in mensura?
7Posuisti nos in contradictionem vici-
nis nostris: et inimici nostri subsannave-
runt nos.
8Deus virtutum, converte nos: et osten-
de faciem tuam, et salvi erimus.
9Vineam de Aegypto transtulisti: eieci-
sti gentes, et plantasti eam.
10Dux itineris fuisti in conspectu eius:
plantasti radices eius, et implevit ter-
ram.
11Operuit montes umbra eius: et arbu-
sta eius cedros Dei.
12Extendit palmites suos usque ad ma-
re, et usque ad flumen propagines eius.
13Ut quid destruxisti maceriam eius: et
vindemiant eam omnes qui praetergrediun-
tur viam?
14Exterminavit eam aper de silva: et sin-
gularis ferus depastus est eam.
15Deus virtutum, convertere: respice de
caelo, et vide, et visita vineam istam.
16 et perfice eam quam plantavit dexte-
ra tua, et super filium hominis, quem con-
firmasti tibi.
17Incensa igni et suffossa ab increpatio-
ne vultus tui peribunt.
18Fiat manus tua super virum dexterae
tuae, et super filium hominis, quem con-
firmasti tibi.
19Et non discedimus a te, vivificabis nos:
et nomen tuum invocabimus.
20Domine Deus virtutum converte nos:
et ostende faciem tuam, et salvi erimus.

Psalmus LXXX

1In finem.
Pro torcularibus, Psalmus ipsi Asaph.
2Exsultate Deo adiutori nostro: iu-
bilate Deo Iacob.
3Sumite psalmum, et date tympanum:
psalterium iucundum cum cithara.
4Buccinate in neomenia tuba, in insi-
gni die solemnitatis vestrae:
5quia praeceptum in Israel est, et iudi-
cium Deo Iacob.
6Testimonium in Ioseph posuit illud,
cum exiret de terra Aegypti: linguam,
quam non noverat, audivit.


pagina successiva »