La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Ariosto, Ludovico » Biblia Vulgata (1592) - p. 535


Quoniam nequitiae in habitaculis eo-
rum, in medio eorum.
17Ego autem ad Deum clamavi: et Do-
minus salvabit me.
18Vespere, et mane, et meridie, narra-
bo, et annuntiabo: et exaudiet vocem
meam.
19Redimet in pace animam meam ab
his qui appropinquant mihi: quoniam in-
ter multos erant mecum.
20Exaudiet Deus, et humiliabit illos, qui
est ante saecula.
Non enim est illis commutatio, et non
timuerunt Deum: 21extendit manum suam
in retribuendo.
Contaminaverunt testamentum eius,
22divisi sunt ab ira vultus eius: et appropin-
quavit cor illius.
Molliti sunt sermones eius super oleum:
et ipsi sunt iacula.
23Iacta super Dominum curam tuam, et
ipse te enutriet: non dabit in aeternum flu-
ctuationem iusto.
24Tu vero Deus deduces eos, in puteum
interitus.
Viri sanguinum et dolosi non dimidia-
bunt dies suos: ego autem sperabo in te
Domine.

Psalmus LV

1In finem,
Pro populo, qui a Sanctis longe factus est,
David in tituli inscriptionem, cum
tenuerunt eum Allophili in
Geth. (I Reg. 21.12)
2Miserere mei, Deus, quoniam con-
culcavit me homo: tota die impu-
gnans, tribulavit me.
3Conculcaverunt me inimici mei tota
die, quoniam multi bellantes adversum
me.
4Ab altitudine diei timebo: ego vero in
te sperabo.
5In Deo laudabo sermones meos, in
Deo speravi: non timebo quid faciat mihi
caro.
6Tota die verba mea execrabantur: ad-
versum me omnes cogitationes eorum, in
malum.
7Inhabitabunt, et abscondent: ipsi cal-
caneum meum observabunt.
Sicut sustinuerunt animam meam, 8pro
nihilo salvos facies illos: in ira populos
confringes.
9Deus, vitam meam annuntiavi tibi:
posuisti lacrimas meas in conspectu tuo,
sicut et in promissione tua: 10tunc con-
vertentur inimici mei retrorsum:
In quacumque die invocavero te: ecce
cognovi quoniam Deus meus es.
11In Deo laudabo verbum, in Domino
laudabo sermonem: in Deo speravi, non
timebo quid faciat mihi homo.
12In me sunt Deus vota tua, quae red-
dam, laudationes tibi.
13Quoniam eripuisti animam meam de
morte, et pedes meos de lapsu: ut placeam
coram Deo in lumine viventium.

Psalmus LVI

1In finem,
Ne disperdas, David in tituli inscriptionem,
cum fugeret a facie Saul in speluncam.
(2. Reg. 22.1 et 24.4)
2Miserere mei Deus, miserere mei:
quoniam in te confidit anima mea.
Et in umbra alarum tuarum sperabo,
donec transeat iniquitas.
3Clamabo ad Deum altissimum: Deum
qui benefecit mihi.
4Misit de caelo, et liberavit me: dedit in
opprobrium conculcantes me.
Misit Deus misericordiam suam, et ve-
ritatem suam, 5et eripuit animam meam de
medio catulorum leonum: dormivi con-
turbatus.
Filii hominum dentes eorum arma et
sagittae: et lingua eorum gladius acu-
tus.
6Exaltare super caelos Deus: et in om-
nem terram gloria tua.
7Laqueum paraverunt pedibus meis: et
incurvaverunt animam meam.
Foderunt ante faciem meam foveam:
et inciderunt in eam.


pagina successiva »