La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Biblia Vulgata (1592) - p. 528


niam tu fecisti: 11 amove a me plagas tuas.
12A fortitudine manus tuae ego defeci in
increpationibus: propter iniquitatem cor-
ripuisti hominem.
Et tabescere fecisti sicut araneam ani-
mam eius: verumtamen vane conturbatur
omnis homo.
13Exaudi orationem meam Domine, et
deprecationem meam: auribus percipe la-
crimas meas.
Ne sileas, quoniam advena ego sum apud
te, et peregrinus sicut omnes patres mei.
14Remitte mihi, ut refrigerer prius quam
abeam et amplius non ero.

Psalmus I

1In finem, Psalmus ipsi David.
2Exspectans exspectavi Dominum, et
intendit mihi.
3Et exaudivit preces meas: et eduxit me
de lacu miseriae et de luto fecis.
Et statuit super petram pedes meos: et
direxit gressus meos.
4Et immisit in os meum canticum no-
vum, carmen Deo nostro.
Videbunt multi, et timebunt: et spera-
bunt in Domino.
5Beatus vir cuius est nomen Domini
spes eius: et non respexit in vanitates et in-
sanias falsas.
6Multa fecisti tu Domine Deus meus mi-
rabilia tua: et cogitationibus tuis non est
qui similis sit tibi.
Annuntiavi et locutus sum: multipli-
cati sunt super numerum.
7Sacrificium et oblationem noluisti: au-
res autem perfecisti mihi.
Holocaustum et pro peccato non po-
stulasti: 8tunc dixi: Ecce venio.
In capite libri scriptum est de me 9ut fa-
cerem voluntatem tuam: Deus meus volui,
et legem tuam in medio cordis mei.
10Annuntiavi iustitiam tuam in ecclesia
magna, ecce labia mea non prohibebo:
Domine, tu scisti.
11Iustitiam tuam non abscondi in corde
meo: veritatem tuam et salutare tuum
dixi.
non abscondi misericordiam tuam, et
veritatem tuam a concilio multo.
12Tu autem, Domine, ne longe facias mi-
serationes tuas a me: misericordia tua et
veritas tua semper susceperunt me.
13Quoniam circumdederunt me mala,
quorum non est numerus: comprehende-
runt me iniquitates meae, et non potui ut
viderem.
Multiplicatae sunt super capillos capitis
mei, et cor meum dereliquit me.
14Complaceat tibi, Domine, ut eruas me:
Domine, ad adiuvandum me respice.
15Confundantur et revereantur simul, qui
quaerunt animam meam ut auferant eam.
convertantur retrorsum, et reverean-
tur, qui volunt mihi mala.
16Ferant confestim confusionem suam,
qui dicunt mihi: Euge, euge.
17Exsultent et laetentur super te omnes quae-
rentes te: et dicant semper: Magnificetur
Dominus, qui diligunt salutare tuum.
18Ego autem mendicus sum et pauper:
Dominus sollicitus est mei.
Adiutor meus et protector meus tu es:
Deus meus, ne tardaveris.

Psalmus XL

1In finem, Psalmus ipsi David.
2Beatus qui intelligit super egenum,
et pauperem: in die mala liberabit eum
Dominus.
3Dominus conservet eum, et vivificet
eum, et beatum faciat eum in terra: et non
tradat eum in animam inimicorum eius.
4Dominus opem ferat illi super lectum
doloris eius: universum stratum eius ver-
sasti in infirmitate eius.
5Ego dixi: Domine, miserere mei: sana
animam meam, quia peccavi tibi.
6Inimici mei dixerunt mala mihi: Quan-
do morietur, et peribit nomen eius?
7Et si ingrediebatur ut videret, vana lo-
quebatur: cor eius congregavit iniquita-
tem sibi.
Egrediebatur foras, et loquebatur 8in
idipsum.
Adversum me susurrabant omnes ini-


pagina successiva »