
Psalmus I
1Beatus vir qui
non abiit in con-
silio impiorum, et
in via peccatorum
non stetit, et in
cathedra pestilen-
tiae non sedit:
2Sed in lege Do-
mini voluntas eius,
et in lege eius meditabitur die ac nocte.
3Et erit tamquam lignum quod plan-
tatum est secus decursus aquarum, quod
fructum suum dabit in tempore suo:
et folium eius non defluet: et omnia
quaecumque faciet prosperabuntur.
4Non sic impii, non sic: sed tamquam
pulvis quem proiicit ventus a facie terrae.
5Ideo non resurgent impii in iudicio,
neque peccatores in concilio iustorum.
6Quoniam novit Dominus viam iusto-
rum, et iter impiorum peribit.
Psalmus II
1Quare fremuerunt gentes, et populi
meditati sunt inania?
2Astiterunt reges terrae, et principes
convenerunt in unum adversus Dominum,
et adversus christum eius.
3Dirumpamus vincula eorum: et proii-
ciamus a nobis iugum ipsorum.
4Qui habitat in caelis irridebit eos: et
Dominus subsannabit eos.
5Tunc loquetur ad eos in ira sua, et in
furore suo conturbabit eos.
6Ego autem constitutus sum rex ab eo
super Sion, montem sanctum eius, praedi-
cans praeceptum eius.
7Dominus dixit ad me: Filius meus es
tu: ego hodie genui te.
8Postula a me, et dabo tibi gentes he-
reditatem tuam, et possessionem tuam ter-
minos terrae.
9Reges eos in virga ferrea, et tamquam
vas figuli confringes eos.
10Et nunc, reges, intelligite: erudimini qui
iudicatis terram.
11Servite Domino in timore: et exsultate
ei cum tremore.
12Apprehendite disciplinam, nequando ira-
scatur Dominus, et pereatis de via iusta.
13Cum exarserit in brevi ira eius, beati
omnes qui confidunt in eo.
Psalmus III
1Psalmus David, cum fugeret a facie
Absalom filii sui. (2. Reg. 15. 14)
2Domine, quid multiplicati sunt qui
tribulant me? Multi insurgunt adver-
sum me.
3Multi dicunt animae meae: Non est sa-
lus ipsi in Deo eius.
4Tu autem Domine, susceptor meus es,
gloria mea, et exaltans caput meum.
5Voce mea ad Dominum clamavi: et
exaudivit me de monte sancto suo.
6Ego dormivi, et soporatus sum: et
exsurrexi, quia Dominus suscepit me.
7Non timebo millia populi circumdan-
tis me: exsurge Domine, salvum me fac
Deus meus.
8Quoniam tu percussisti omnes adver-
santes mihi sine causa: dentes peccatorum
contrivisti.
9Domini est salus: et super populum
tuum benedictio tua.
Psalmus IIII
1In finem, in carminibus. Psalmus
David.
2Cum invocarem exaudivit me Deus
iustitiae meae: in tribulatione dilatasti
mihi.
pagina successiva »