
21Sub ipso erunt radii solis, et sternet sibi
aurum quasi lutum.
22Fervescere faciet quasi ollam profun-
dum mare, et ponet quasi cum unguenta
bulliunt.
23Post eum lucebit semita, aestimabit
abyssum quasi senescentem.
24Non est super terram potestas, quae
comparetur ei, qui factus est ut nullum ti-
meret.
25Omne sublime videt, ipse est rex super
universos filios superbiae.
Cap. XLII
1Respondens autem Iob Domino,
dixit:
2Scio quia omnia potes, et nulla te la-
tet cogitatio.
3Quis est iste qui celat consilium abs-
que scientia? Ideo insipienter locutus sum,
et quae ultra modum excederent scientiam
meam.
4Audi, et ego loquar: interrogabo te, et
responde mihi.
5Auditu auris audivi te, nunc autem
oculus meus videt te.
6Idcirco ipse me reprehendo, et ago
poenitentiam in favilla et cinere.
7Postquam autem locutus est Dominus
verba haec ad Iob, dixit ad Eliphaz Thema-
nitem: Iratus est furor meus in te, et in
duos amicos tuos, quoniam non estis lo-
cuti coram me rectum, sicut servus meus
Iob.
8Sumite ergo vobis septem tauros et se-
ptem arietes, et ite ad servum meum Iob,
et offerte holocaustum pro vobis: Iob au-
tem servus meus orabit pro vobis: faciem
eius suscipiam, ut non vobis imputetur stul-
titia: neque enim locuti estis ad me recta,
sicut servus meus Iob.
9Abierunt ergo Eliphaz Themanites, et
Baldad Suhites, et Sophar Naamathites, et
fecerunt sicut locutus fuerat Dominus ad
eos: et suscepit Dominus faciem Iob.
10Dominus quoque conversus est ad poe-
nitentiam Iob, cum oraret ille pro amicis
suis: et addidit Dominus omnia quaecum-
que fuerant Iob, duplicia.
11Venerunt autem ad eum omnes fra-
tres sui, et universae sorores suae, et cuncti
qui noverant eum prius, et comederunt
cum eo panem in domo eius: et moverunt
super eum caput, et consolati sunt eum su-
per omni malo quod intulerat Dominus su-
per eum: et dederunt ei unusquisque ovem
unam, et inaurem auream unam.
12Dominus autem benedixit novissimis
Iob magis quam principio eius: et facta
sunt ei quatuordecim millia ovium, et sex
millia camelorum, et mille iuga boum, et
mille asinae.
13Et fuerunt ei septem filii, et tres filiae.
14Et vocavit nomen unius Diem, et no-
men secundae Cassiam, et nomen tertiae Cornustibii.
15Non sunt autem inventae mulieres spe-
ciosae sicut filiae Iob in universa terra: de-
ditque eis pater suus haereditatem inter fra-
tres earum.
16Vixit autem Iob post haec, centum qua-
draginta annis, et vidit filios suos, et filios
filiorum suorum usque ad quartam gene-
rationem: et mortuus est senex, et plenus
dierum.
pagina successiva »