
impleverunt septem dies. 11Quod cum vi-
dissent habitatores Terrae Chanaan, dixe-
runt: Planctus magnus est ille Aegyptiis.
Et idcirco vocatum est: nomen loci illius,
Planctus Aegypti. 12Fecerunt ergo filii Ia-
cob sicut praeceperat eis: 13Et portantes eum
in Terram Chanaan, sepelierunt eum in
spelunca duplici, quam emerat Abraham
cum agro in possessionem sepulchri ab
Ephron Hethaeo contra faciem Mambre.
14Reversusque est: Ioseph in Aegyptum cum
fratribus suis, et omni comitatu, sepulto
patre. 15Quo mortuo, timentes fratres
eius, et mutuo colloquentes: Ne forte me-
mor sit iniuriae quam passus est, et reddat
nobis omne malum quod fecimus, 16 man-
daverunt ei dicentcs: Pater tuus praecepit
nobis antequam moreretur, 17ut haec tibi
verbis illius diceremus: Obsecro ut obli-
viscaris sceleris fratrum tuorum, et pec-
cati atque malitiae quam exercuerunt in te:
nos quoque oramus ut servis Dei patris tui
dimittas iniquitatem hanc. Quibus audi-
tis flevit Ioseph. 18Veneruntque ad eum fra-
tres sui: et proni adorantes in terram dixe-
runt: Servi tui sumus. 19Quibus ille respon-
dit: Nolite timere: num Dei possumus resi-
stere voluntati? 20Vos cogitastis de me ma-
lum: sed Deus vertit illud in bonum, ut
exaltaret me, sicut in praesentiarum cerni-
tis, et salvos faceret multos populos. 21No-
lite timere: ego pascam vos et parvulos ve-
stros, consolatusque est eos, et blande ac le-
niter est locutus. 22Et habitavit in Aegypto
cum omni domo patris sui: vixitque centum
decem annis. Et vidit Ephraim filios usque
ad tertiam generationem. Filii quoque
Machir filii Manasse nati sunt in genibus
Ioseph. 23Quibus transactis, locutus est fra-
tribus suis: Post mortem meam Deus visi-
tabit vos, et ascendere vos faciet de terra,
ista ad terram quam iuravit Abraham,
Isaac, et Iacob. 24Cumque adiurasset eos at-
que dixisset: Deus visitabit vos, asportate
ossa mea vobiscum de loco isto: 25mortuus
est, expletis centum decem vitae suae annis.
Et conditus aromatibus, repositus est in
loculo in Aegypto.
pagina successiva »