
bunt dies suos in bono, et annos suos in
gloria:
12Si autem non audierint, transibunt per
gladium, et consumentur in stultitia.
13Simulatores et callidi provocant iram
Dei, neque clamabunt cum vincti fuerint.
14Morietur in tempestate anima eorum,
et vita eorum inter effeminatos.
15Eripiet de angustia sua pauperem, et
revelabit in tribulatione aurem eius.
16Igitur salvabit te de ore angusto latis-
sime, et non habente fundamentum subter
se: requies autem mensae tuae erit plena
pinguedine.
17Causa tua quasi impii iudicata est, cau-
sam iudiciumque recipies.
18Non te ergo superet ira ut aliquem op-
primas: nec multitudo donorum inclinet te.
19Depone magnitudinem tuam absque tri-
bulatione, et omnes robustos fortitudine.
20Ne protrahas noctem, ut ascendant po-
puli pro eis.
21Cave ne declines ad iniquitatem: hanc
enim coepisti sequi post miseriam.
22Ecce Deus excelsus in fortitudine sua,
et nullus ei similis in legislatoribus.
23Quis poterit scrutari vias eius? Aut quis
potest ei dicere: Operatus es iniquitatem?
24Memento quod ignores opus eius, de
quo cecinerunt viri.
25Omnes homines vident eum, unusquis-
que intuetur procul.
26Ecce, Deus magnus vincens scientiam
nostram: numerus annorum eius inaesti-
mabilis.
27Qui aufert stillas pluviae, et effundit im-
bres ad instar gurgitum.
28Qui de nubibus fluunt quae praetexunt
cuncta desuper.
29Si voluerit extendere nubes quasi ten-
torium suum.
30Et fulgurare lumine suo desuper, car-
dines quoque maris operiet.
31Per haec enim iudicat populos, et dat
escas multis mortalibus.
32In manibus abscondit lucem, et prae-
cepit ei ut rursus adveniat.
33Annuntiat de ea amico suo, quod pos-
sessio eius sit, et ad eam possit ascendere.
Cap. XXXVII
1Super hoc expavit cor meum, et emo-
tum est de loco suo.
2Audite auditionem in terrore vocis eius,
et sonum de ore illius procedentem.
3Subter omnes caelos ipse considerat, et
lumen illius super terminos terrae.
4Post eum rugiet sonitus, tonabit voce
magnitudinis suae, et non investigabitur,
cum audita fuerit vox eius.
5Tonabit Deus in voce sua mirabiliter,
qui facit magna et inscrutabilia.
6Qui praecipit nivi ut descendat in ter-
ram, et hiemis pluviis, et imbri fortitudinis
suae.
7Qui in manu omnium hominum signat,
ut noverint singuli opera sua.
8Ingredietur bestia latibulum, et in an-
tro suo morabitur.
9Ab interioribus egredietur tempestas,
et ab Arcturo frigus.
10Flante Deo concrescit gelu, et rursum
latissimae funduntur aquae.
11Frumentum desiderat nubes, et nubes
spargunt lumen suum.
12Quae lustrant per circuitum,
quocumque eas voluntas gubernantis duxerit, ad
omne quod praeceperit illis super faciem
orbis terrarum:
13Sive in una tribu, sive in terra sua, sive
in quocumque loco misericordiae suae eas
iusserit inveniri.
14Ausculta haec, Iob: sta, et considera mi-
rabilia Dei.
15Numquid scis quando praeceperit Deus
pluviis, ut ostenderent lucem nubium eius?
16Numquid nosti semitas nubium ma-
gnas, et perfectas scientias?
17Nonne vestimenta tua calida sunt, cum
perflata fuerit terra Austro?
18Tu forsitan cum eo fabricatus es caelos,
qui solidissimi quasi aere fusi sunt.
19Ostende nobis quid dicamus illi: nos
quippe involvimur tenebris.
pagina successiva »