La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Occorrenze immagine » Biblia Vulgata (1592) - p. 502



Cap. XXXII

1Omiserunt autem tres viri isti re-
spondere Iob, eo quod iustus sibi vi-
deretur.
2Et iratus, indignatusque est Eliu filius
Barachel Buzites, de cognatione Ram: ira-
tus est autem adversum Iob, eo quod iu-
stum se esse diceret coram Deo.
3Porro adversum amicos eius indigna-
tus est, eo quod non invenissent responsio-
nem rationabilem, sed tantummodo con-
demnassent Iob.
4Igitur Eliu expectavit Iob loquentem:
eo quod seniores essent qui loquebantur.
5Cum autem vidisset quod tres responde-
re non potuissent, iratus est vehementer.
6Respondensque Eliu filius Barachel Bu-
zites, dixit:
Iunior sum tempore, vos autem antiquio-
Res, idcirco demisso capite, veritus sum vo-
bis indicare meam sententiam.
7Sperabam enim quod aetas prolixior
loqueretur, et annorum multitudo doceret
sapientiam.
8Sed, ut video, spiritus est in homini-
bus, et inspiratio Omnipotentis dat intelli-
gentiam.
9Non sunt longaevi sapientes, nec senes
intelligunt iudicium.
10Ideo dicam: Audite me, ostendam vo-
bis etiam ego meam sapientiam.
11Expectavi enim sermones vestros, au-
divi prudentiam vestram, donec discepta-
remini sermonibus:
12Et donec putabam vos aliquid dicere,
considerabam: sed, ut video, non est qui
possit arguere Iob, et respondere ex vo-
bis sermonibus eius.
13Ne forte dicatis: Invenimus sapientiam,
Deus proiecit eum, non homo.
14Nihil locutus est mihi, et ego non se-
cundum sermones vestros respondebo illi.
15Extimuerunt, nec responderunt ultra,
abstuleruntque a se eloquia.
16Quoniam igitur expectavi, et non sunt
locuti: steterunt, nec ultra responderunt:
17Respondebo et ego partem meam, et
ostendam scientiam meam.
18Plenus sum enim sermonibus, et coar-
ctat me spiritus uteri mei.
19En venter meus quasi mustum absque spi-
raculo, quod lagunculas novas disrumpit.
20Loquar, et respirabo paululum: aperiam
labia mea, et respondebo.
21Non accipiam personam viri, et Deum
homini non aequabo.
22Nescio enim quamdiu subsistam, et si
post modicum tollat me Factor meus.

Cap. XXXIII

1Audi igitur, Iob, eloquia mea, et om-
nes sermones meos ausculta.
2Ecce aperui os meum, loquatur lingua
mea in faucibus meis.
3Simplici corde meo sermones mei, et
sententiam puram labia mea loquentur.
4Spiritus Dei fecit me, et spiraculum
Omnipotentis vivificavit me.
5Si potes, responde mihi, et adversus fa-
ciem meam consiste.
6Ecce, et me sicut et te fecit Deus, et de
eodem luto ego quoque formatus sum.
7Verumtamen miraculum meum non
te terreat, et eloquentia mea non sit tibi
gravis.
8Dixisti ergo in auribus meis, et vocem
verborum tuorum audivi:
9Mundus sum ego, et absque delicto: im-
maculatus, et non est iniquitas in me.
10Quia querelas in me reperit, ideo arbi-
tratus est me inimicum sibi.
11Posuit in nervo pedes meos, custodivit
omnes semitas meas.
12Hoc est ergo in quo non es iustifica-
tus: respondebo tibi, quia maior sit Deus
homine.
13Adversus eum contendis quod non ad
omnia verba responderit tibi?
14Semel loquitur Deus, et secundo id ip-
sum non repetit.
15Per somnium, in visione nocturna, quan-
do irruit sopor super homines, et dormiunt
in lectulo:


pagina successiva »