La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Ambrosius » p. 8 » Pro Caelio » Biblia Vulgata (1592) - p. 488


8Qui extendit caelos solus, et graditur
super fluctus maris.
9Qui facit Arcturum et Oriona, et Hya-
das et interiora austri. 10Qui facit magna,
et incomprehensibilia, et mirabilia, quorum
non est numerus.
11Si venerit ad me, non videbo eum: si
abierit, non intelligam.
12Si repente interroget, quis respondebit
ei? Vel quis dicere potest: Cur ita facis?
13Deus, cuius irae nemo resistere potest,
et sub quo curvantur qui portant orbem.
14Quantus ergo sum ego, ut respondeam
ei, et loquar verbis meis cum eo?
15qui etiam si habuero quippiam iustum,
non respondebo, sed meum iudicem de-
precabor.
16Et cum invocantem exaudierit me, non
credo quod audierit vocem meam.
17In turbine enim conteret me, et multi-
plicabit vulnera mea, etiam sine causa.
18Non concedit requiescere spiritum
meum et implet me amaritudinibus.
19Si fortitudo quaeritur, robustissimus
est: si aequitas iudicii, nemo audet pro me
testimonium dicere.
20Si iustificare me voluero, os meum con-
demnabit me: si innocentem ostendero,
pravum me comprobabit.
21Etiam si simplex fuero, hoc ipsum
ignorabit anima mea, et taedebit me vitae
meae.
22Unum est quod locutus sum: et inno-
centem et impium ipse consumit.
23Si flagellat, occidat semel, et non de
poenis innocentum rideat.
24Terra data est in manus impii, vultum
iudicum eius operit. Quod si non ille est,
quis ergo est?
25Dies mei velociores fuerunt cursore:
fugerunt, et non viderunt bonum.
26Pertransierunt quasi naves poma por-
tantes, sicut aquila volans ad escam.
27Cum dixero: Nequaquam ita loquar:
commuto faciem meam, et dolore torqueor.
28Verebar omnia opera mea, sciens quod
non parceres delinquenti. 29Si autem et
sic impius sum, quare frustra laboravi?
30Si lotus fuero quasi aquis nivis, et ful-
serint velut mundissimae manus meae:
31tamen sordibus intinges me, et abo-
minabuntur me vestimenta mea.
32Neque enim viro qui similis mei est, re-
spondebo: nec qui mecum in iudicio ex
aequo possit audiri.
33Non est qui utrumque valeat arguere,
et ponere manum suam in ambobus.
34Auferat a me virgam suam, et pavor
eius non me terreat.
35Loquar, et non timebo eum: neque
enim possum metuens respondere.

Cap. X

1Taedet animam meam vitae meae, di-
mittam adversum me eloquium meum,
loquar in amaritudine animae meae.
2Dicam Deo: Noli me condemnare:
indica mihi cur me ita iudices.
3Numquid bonum tibi videtur, si calum-
nieris me, et opprimas me opus manuum
tuarum, et consilium impiorum adiuves?
4Numquid oculi carnei tibi sunt: aut
sicut videt homo, et tu videbis?
5Numquid sicut dies hominis dies tui,
et anni tui sicut humana sunt tempora,
6Ut quaeras iniquitatem meam, et pec-
catum meum scruteris?
7Et scias quia nihil impium fecerim, cum
sit nemo qui de manu tua possit eruere.
8Manus tuae fecerunt me, et plasmave-
runt me totum in circuitu: et sic repente
praecipitas me? 9Memento quaeso quod
sicut lutum feceris me, et in pulverem re-
duces me. 10Nonne sicut lac mulsisti me,
et sicut caseum me coagulasti? 11Pelle et
carnibus vestisti me: ossibus et nervis com-
pegisti me:
12Vitam et misericordiam tribuisti mihi,
et visitatio tua custodivit spiritum meum.
13Licet haec celes in corde tuo, tamen scio
quia universorum memineris.
14Si peccavi, et ad horam pepercisti mihi:
cur ab iniquitate mea mundum me esse
non pateris? 15Et si impius fuero, vae mihi


pagina successiva »