La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
De Bello Gallico » Biblia Vulgata (1592) - p. 479


benter enim pro salute Israel etiam vesti-
gia pedum eius deosculari paratus essem,)
14sed timui ne honorem Dei mei transfer-
rem ad hominem, et ne quemquam ado-
rarem, excepto Deo meo. 15Et nunc, Domi-
ne rex, Deus Abraham, miserere populi tui,
quia volunt nos inimici nostri perdere, et
haereditatem tuam delere. 16Ne despicias
partem tuam, quam redemisti tibi de Aegy-
pto. 17Exaudi deprecationem meam, et pro-
pitius esto sorti et funiculo tuo, et conver-
te luctum nostrum in gaudium, ut viven-
tes laudemus nomen tuum, Domine, et
ne claudas ora te canentium. 18Omnis quo-
que Israel pari mente et obsecratione cla-
mavit ad Dominum, eo quod eis certa
mors impenderet.

Cap. XIIII

1Esther quoque regina confugit ad
Dominum, pavens periculum, quod im-
minebat. 2Cumque deposuisset vestes regias,
fletibus et luctui apta indumenta suscepit,
et pro unguentis variis, cinere et stercore
implevit caput, et corpus suum humiliavit
ieiuniis: omniaque loca, in quibus antea lae-
tari consueverat, crinium laceratione com-
plevit. 3Et deprecabatur Dominum Deum
Israel, dicens: Domine mi, qui rex noster
es solus, adiuva me solitariam, et cuius prae-
ter te nullus est auxiliator alius. 4Periculum
meum in manibus meis est. 5Audivi a patre
meo quod tu, Domine, tulisses Israel de cun-
ctis gentibus, et patres nostros ex omnibus
retro maioribus suis, ut possideres haeredita-
tem sempiternam, fecistique eis sicut locutus
es. 6Peccavimus in conspectu tuo, et idcir-
co tradidisti nos in manus inimicorum no-
strorum: 7coluimus enim deos eorum. Iu-
stus es Domine: 8Et nunc non eis sufficit,
quod durissima nos opprimunt servitute,
sed robur manuum suarum, idolorum po-
tentiae deputantes, 9volunt tua mutare pro-
missa, et delere haereditatem tuam, et clau-
dere ora laudantium te, atque extinguere
gloriam templi et altaris tui, 10ut aperiant
ora gentium, et laudent idolorum fortitu-
dinem, et praedicent carnalem regem in
sempiternum. 11Ne tradas, Domine, sceptrum
tuum his, qui non sunt, ne rideant ad rui-
nam nostram: sed converte consilium eo-
rum super eos, et eum qui in nos coepit sae-
vire, disperde. 12Memento, Domine, et
ostende te nobis in tempore tribulationis
nostrae, et da mihi fiduciam, Domine rex deo-
rum, et universae potestatis: 13tribue sermo-
nem compositum in ore meo in conspectu
leonis, et transfer cor illius in odium ho-
stis nostri, ut et ipse pereat, et ceteri, qui
ei consentiunt. 14Nos autem libera manu
tua, et adiuva me, nullum aliud auxilium
habentem nisi te, Domine, qui habes om-
nium scientiam, 15et nosti quia oderim glo-
riam iniquorum, et detester cubile incir-
cumcisorum, et omnis alienigenae. 16Tu
scis necessitatem meam, quod abominer
signum superbiae et gloriae meae, quod est
super caput meum in diebus ostentationis
meae, et detester illud quasi pannum men-
struatae, et non portem in diebus silentii
mei, 17et quod non comederim in mensa
Aman, nec mihi placuerit convivium re-
gis, et non biberim vinum libaminum: 18et
numquam laetata sit ancilla tua, ex quo
huc translata sum usque in praesentem
diem, nisi in te, Domine Deus Abraham.
19Deus fortis super omnes, exaudi vocem
eorum qui nullam aliam spem habent, et
libera nos de manu iniquorum, et erue me
a timore meo.

Cap. XV

Haec quoque addita reperi in editione vulgata.
1Et mandavit ei (haud dubium quin
esset Mardochaeus) ut ingrederetur ad
regem, et rogaret pro populo suo et pro
patria sua. 2Memorare, inquit, dierum
humilitatis tuae, quomodo nutrita sis in
manu mea, quia Aman secundus a rege
locutus est contra nos in mortem: 3et tu
invoca Dominum, et loquere regi pro no-
bis, et libera nos de morte.
Necnon et ista qua subdita sunt.
4Die autem tertio deposuit vestimenta or-


pagina successiva »