
et inaures, et annulos, et omnibus orna-
mentis suis ornavit se. 4Cui etiam Domi-
nus contulit splendorem: quoniam omnis
ista compositio non ex libidine, sed ex vir-
tute pendebat: et ideo Dominus hanc in
illam pulchritudinem ampliavit, ut incom-
parabili decore omnium oculis appareret.
5Imposuit itaque abrae suae ascoperam vini,
et vas olei, et polentam, et palathas, et pa-
nes, et caseum, et profecta est. 6Cumque ve-
nissent ad portam civitatis, invenerunt ex-
pectantem Oziam et presbyteros civitatis.
7Qui cum vidissent eam, stupentes mirati
sunt nimis pulchritudinem eius. 8Nihil ta-
men interrogantes eam, dimiserunt transi-
re, dicentes: Deus patrum nostrorum det
tibi gratiam, et omne consilium tui cordis
sua virtute corroboret, ut glorietur super
te Ierusalem, et sit nomen tuum in nume-
ro sanctorum et iustorum. 9Et dixerunt hi
qui illic erant omnes una voce: Fiat, fiat.
10Iudith vero orans Dominum, transivit per
portas, ipsa et abra eius. 11Factum est autem,
cum descenderet montem, circa ortum diei,
occurrerunt ei exploratores Assyriorum, et
tenuerunt eam, dicentes: Unde venis? aut
quo vadis? 12Quae respondit: Filia sum He-
braeorum, ideo ego fugi a facie eorum, quo-
niam futurum agnovi, quod dentur vobis
in depraedationem, pro eo quod contem-
nentes vos, noluerunt ultro tradere seipsos
ut invenirent misericordiam in conspectu
vestro. 13Hac de causa cogitavi mecum, di-
cens: Vadam ad faciem principis Holofer-
nis, ut indicem illi secreta illorum, et osten-
dam illi quo aditu possit obtinere eos, ita
ut non cadat vir unus de exercitu eius. 14Et
cum audissent viri illi verba eius, conside-
rabant faciem eius, et erat in oculis eorum
stupor, quoniam pulchritudinem eius mira-
bantur nimis. 15Et dixerunt ad eam: Con-
servasti animam tuam eo quod tale reperi-
sti consilium, ut descenderes ad dominum
nostrum. 16Hoc autem scias, quoniam cum
steteris in conspectu eius, bene tibi faciet,
et eris gratissima in corde eius. Duxeruntque
illam ad tabernaculum Holofernis, annun-
tiantes eam. 17Cumque intrasset ante faciem
eius, statim captus est in suis oculis Holo-
fernes. 18Dixeruntque ad eum satellites eius:
Quis contemnat populum Hebraeorum, qui
tam decoras mulieres habent, ut non pro
his merito pugnare contra eos debeamus?
19Videns itaque Iudith Holofernem seden-
tem in conopeo, quod erat ex purpura, et
auro, et smaragdo, et lapidibus pretiosis in-
textum: 20et cum in faciem eius intendisset,
adoravit eum, prosternens se super terram.
Et elevaverunt eam servi Holofernis, iu-
bente domino suo.
Cap. XI
1Tunc Holofernes dixit ei: Aequo ani-
mo esto, et noli pavere in corde tuo:
quoniam ego numquam nocui viro qui vo-
luit servire Nabuchodonosor regi: 2Popu-
lus autem tuus, si non contempsisset me, non
levassem lanceam meam super eum. 3Nunc
autem dic mihi, qua ex causa recessisti ab il-
lis, et placuit tibi ut venires ad nos? 4Et di-
xit illi Iudith: Sume verba ancillae tuae, quo-
niam si secutus fueris verba ancillae tuae, per-
fectam rem faciet Dominus tecum. 5Vivit
enim Nabuchodonosor rex terrae, et vivit
virtus eius, quae est in te ad correptionem
omnium animarum errantium: quoniam non
solum homines serviunt illi per te, sed et
bestiae agri obtemperant illi. 6Nuntiatur
enim animi tui industria universis gentibus,
et indicatum est omni saeculo, quoniam tu
solus bonus, et potens es in omni regno
eius: et disciplina tua omnibus provinciis
praedicatur. 7Nec hoc latet, quod locutus
est Achior, nec illud ignoratur, quod ei ius-
seris evenire. 8Constat enim, Deum nostrum
sic peccatis offensum, ut mandaverit per
prophetas suos ad populum, quod tradat
eum pro peccatis suis. 9Et quoniam sciunt
se offendisse Deum suum filii Israel, tremor
tuus super ipsos est. 10Insuper etiam fames
invasit eos, et ab ariditate aquae iam inter
mortuos computantur. 11Denique hoc ordi-
nant, ut interficiant pecora sua, et bibant
sanguinem eorum: 12et sancta Domini Dei
pagina successiva »