La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Occorrenze immagine » Biblia Vulgata (1592) - p. 461


rum completa, consolati sunt Achior, 17di-
centes: Deus patrum nostrorum, cuius tu
virtutem praedicasti, ipse tibi hanc dabit vi-
cissitudinem, ut eorum magis tu interitum
videas. 18Cum vero Dominus Deus noster
dederit hanc libertatem servis suis, sit et
tecum Deus in medio nostri: ut sicut pla-
cuerit tibi, ita cum tuis omnibus conver-
seris nobiscum. 19Tunc Ozias, finito con-
silio, suscepit eum in domum suam, et fecit
ei coenam magnam. 20Et vocatis omnibus
presbyteris, simul expleto ieiunio refece-
runt. 21Postea vero convocatus est omnis
populus, et per totam noctem intra ec-
clesiam oraverunt, petentes auxilium a Deo
Israel.

Cap. VII

1Holofernes autem altera die prae-
cepit exercitibus suis ut ascenderent
contra Bethuliam. 2Erant autem pedites
bellatorum centum viginti millia, et equi-
tes viginti duo millia, praeter praeparatio-
nes virorum illorum quos occupaverat ca-
ptivitas, et abducti fuerant de provinciis et
urbibus universae iuventutis. 3Omnes pa-
raverunt se pariter ad pugnam contra filios
Israel, et venerunt per crepidinem montis
usque ad apicem, qui respicit super Dothain,
a loco qui dicitur Belma usque ad Chel-
mon, qui est contra Esdrelon. 4Filii autem
Israel, ut viderunt multitudinem illorum,
prostraverunt se super terram, mittentes
cinerem super capita sua, unanimes orantes
ut Deus Israel misericordiam suam osten-
deret super populum suum. 5Et assumen-
tes arma sua bellica, sederunt per loca, quae
ad angusti itineris tramitem dirigunt inter
montosa, et erant custodientes ea tota die
et nocte. 6Porro Holofernes, dum circuit
per gyrum, reperit quod fons qui influebat,
aquaeductum illorum a parte australi extra
civitatem dirigeret: et incidi praecepit aquae
ductum illorum. 7Erant tamen non longe
a muris fontes, ex quibus furtim videban-
tur haurire aquam ad refocillandum potius
quam ad potandum. 8Sed filii Ammon, et
Moab accesserunt ad Holofernem, dicen-
tes: Filii Israel non in lancea, nec in sagit-
ta confidunt, sed montes defendunt illos,
et muniunt illos colles in praecipitio con-
stituti. 9Ut ergo sine congressione pugnae
possis superare eos, pone custodes fontium,
ut non hauriant aquam ex eis, et sine gla-
dio interficies eos, vel certe fatigati tradent
civitatem suam, quam putant in montibus
positam superari non posse. 10Et placue-
runt verba haec coram Holoferne, et coram
satellitibus eius, et constituit per gyrum
centenarios per singulos fontes. 11Cumque
ista custodia per dies viginti fuisset exple-
ta, defecerunt cisternae, et collectiones
aquarum omnibus habitantibus Bethu-
liam, ita ut non esset intra civitatem unde
satiarentur vel una die, quoniam ad men-
suram dabatur populis aqua quotidie.
12Tunc ad Oziam congregati omnes viri,
feminaeque, iuvenes, et parvuli, omnes si-
mul una voce 13dixerunt: Iudicet Deus in-
ter nos et te, quoniam fecisti in nos mala,
nolens loqui pacifice cum Assyriis, et
propter hoc vendidit nos Deus in manibus
eorum. 14Et ideo non est qui adiuvet, cum
prosternamur ante oculos eorum in siti, et
perditione magna. 15Et nunc congregate
universos qui in civitate sunt, ut sponte
tradamus nos omnes populo Holofernis:
16Melius est enim ut captivi benedicamus
Dominum viventes, quam moriamur, et
simus opprobrium omni carni, cum vide-
rimus uxores nostras, et infantes nostros
mori ante oculos nostros. 17Contestamur
hodie caelum et terram, et Deum patrum
nostrorum, qui ulciscitur nos secundum
peccata nostra, ut iam tradatis civitatem
in manu militiae Holofernis, et sit finis
noster brevis in ore gladii, qui longior
efficitur in ariditate sitis. 18Et cum haec
dixissent, factus est fletus et ululatus ma-
gnus in ecclesia ab omnibus, et per
multas horas una voce clamaverunt ad
Deum, dicentes: 19Peccavimus cum pa-
tribus nostris, iniuste egimus, iniquita-
tem fecimus. 20Tu, quia pius es, miserere


pagina successiva »