
filius meus vivit: vadam, et videbo illum
antequam moriar.
Cap. XLVI
1Profectusque Israel cum omnibus
quae habebat, venit ad Puteum iura-
menti: et mactatis ibi victimis Deo patris
sui Isaac, 2audivit eum per visionem no-
ctis vocantem se, et dicentem sibi Iacob,
Iacob. Cui respondit: Ecce adsum. 3Ait
illi Deus: Ego sum fortissimus Deus patris
tui: noli timere, descende in Aegyptum, quia
in gentem magnam faciam te ibi. 4Ego
descendam tecum illuc, et ego inde addu-
cam te revertentem: Ioseph quoque ponet
manus suas super oculos tuos. 5Surrexit
autem Iacob a Puteo iuramenti tuleruntque
eum filii cum parvulis et uxoribus suis in
plaustris quae miserat Pharao ad portan-
dum secum, 6et omnia quae possederat in
Terra Chanaan: venitque in Aegyptum cum
omni semine suo, 7filii eius, et nepotes, fi-
lia, et cuncta simul progenies. 8Haec sunt
autem nomina filiorum Israel, qui ingressi
sunt in Aegyptum, ipse cum liberis suis.
Primogenitus Ruben. 9Filii Ruben: He-
noch et Phallu et Hesron et Charmi. 10Fi-
lii Simeon: Iamuel et Iamin et Ahod, et
Iachin et Sohar, et Saul filius Chanaaniti-
dis. 11Filii Levi: Gerson et Caath et Merari.
12Filii Iuda: Her et Onan et Sela et Phares
Zara, mortui sunt autem Her et Onan
in terra Chanaan. Natique sunt filii Phares:
Heron et Hamul. 13Filii Issachar: Thola
et Phua et Iob et Semron. 14Filii Zabu-
lon: Sared et Elon et Iahelel. 15Hi filii Lia
quos genuit in Mesopotamia Syria cum
Dina filia sua omnes animae filiorum eius
et filiarum, triginta tres. 16Filii Gad: Se-
phion et Haggi et Suni et Esebon et Heri
et Arodi et Areli. 17Filii Aser: Iamne et Ie-
sua et Iessui et Beria, Sara quoque soror eo-
rum. Filii Beria: Heber et Melchiel. 18hi filii
Zelphae, quam dedit Laban Liae filiae suae.
Et hos genuit Iacob sedecim animas. 19Fi-
lii Rachel uxoris Iacob: Ioseph et Benia-
min. 20Natique sunt Ioseph filii in Terra
Aegypti, quos genuit ei Aseneth filia Puti-
phare sacerdotis Heliopoleos: Manasses et
Ephraim. 21Filii Beniamin: Bela et Bechor
et Asbel et Gera et Naaman et Echi et Ros
et Mophim et Ophim et Ared. 22hi filii Ra-
chel quos genuit Iacob: omnes animae,
quattuordecim. 23Filii Dan: Husim.
24Filii Nephthali: Iasiel et Guni et Ieser et
Sallem. 25Hi filii Balae, quam dedit Laban
Racheli filiae suae: et hos genuit Iacob: om-
nes animae, septem. 26Cunctae animae, quae
ingressae sunt eum Iacob in Aegyptum, et
egressae sunt de femore illius, absque uxori-
bus filiorum eius, sexaginta sex. 27Filii au-
tem Ioseph, qui nati sunt ei in terra Aegy-
pti, animae duae. Omnes animae domus Ia-
cob, quae ingressa sunt in Aegyptum, fuere
septuaginta. 28Misit autem Iudam ante se
ad Ioseph, ut nunciaret ei, et occurreret in
Gessen. 29Quo cum pervenisset, iuncto Io-
seph curru suo, ascendit obviam patri suo
ad eundem locum: vidensque eum, irruit su-
per collum eius, et inter amplexus flevit.
30Dixitque pater ad Ioseph: Iam laetus mo-
riar, quia vidi faciem tuam, et superstitem
te relinquo. 31At ille locutus est ad fratres
suos, et ad omnem domum patris sui: Ascen-
dam, et nunciabo Pharaoni, dicamque ei:
Fratres mei, et domus patris mei, qui erant
in Terra Chanaan, venerunt ad me: 32et
sunt viri pastores ovium, curamque habent
alendorum gregum: pecora sua, et armen-
ta, et omnia quae habere potuerunt, addu-
xerunt secum. 33Cumque vocaverit vos, et
dixerit: Quod est opus vestrum? 34Respon-
debitis: Viri pastores sumus servi tui, ab in-
fantia nostra usque in praesens, et nos et pa-
tres nostri. Haec autem dicetis, ut habitare
possitis in Terra Gessen: quia detestantur
Aegyptii omnes pastores ovium.
Cap. XLVII
1Ingressus ergo Ioseph nunciavit Pha-
raoni, dicens: Pater meus et fratres, oves
eorum et armenta, et cuncta quae possident,
venerunt de Terra Chanaan: et ecce con-
sistunt in Terra Gessen: 2Extremos quoque
pagina successiva »