La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Occorrenze immagine » Occorrenze immagine » Occorrenze immagine » Biblia Vulgata (1592) - p. 459


opprobrium gentibus. 11Tunc Eliachim
sacerdos Domini
magnus circuivit omnem
Israel, allocutusque est eos, 12dicens: Scitote
quoniam exaudiet Dominus preces vestras,
si manentes permanseritis in ieiuniis et
orationibus in conspectu Domini. 13Memo-
res estote Moysi servi Domini, qui Amalec
confidentem in virtute sua, et in potentia
sua, et in exercitu suo, et in clypeis suis, et
in curribus suis, et in equitibus suis, non
ferro pugnando, sed precibus sanctis oran-
do deiecit: 14sic erunt universi hostes Israel:
si perseveraveritis in hoc opere, quod coe-
pistis. 15Ad hanc igitur exhortationem eius
deprecantes Dominum, permanebant in
conspectu Domini, 16ita ut etiam hi, qui of-
ferebant Domino holocausta, praecincti ci-
liciis offerrent sacrificia Domino, et erat ci-
nis super capita eorum. 17Et ex toto corde
suo omnes orabant Deum, ut visitaret po-
pulum suum Israel.

Cap. V

1Nuntiatumque est Holoferni princi-
pi militiae Assyriorum, quod filii Israel
praepararent se ad resistendum, ac montium
itinera conclusissent: 2et furore nimio exarsit
in iracundia magna, vocavitque omnes prin-
cipes Moab et duces Ammon, 3et dixit eis:
Dicite mihi quis sit populus iste, qui mon-
tana obsidet: aut quae, et quales, et quantae
sint civitates eorum: quae etiam sit virtus
eorum, aut quae sit multitudo eorum: vel
quis rex militiae illorum: 4et quare prae om-
nibus qui habitant in oriente, isti contem-
pserunt nos, et non exierunt obviam nobis
ut susciperent nos cum pace? 5Tunc Achior
dux omnium filiorum Ammon respondens,
ait: Si digneris audire, domine mi, dicam
veritatem in conspectu tuo de populo isto,
qui in montanis habitat, et non egredietur
verbum falsum ex ore meo. 6Populus iste
ex progenie Chaldaeorum est. 7Hic primum
in Mesopotamia habitavit, quoniam nolue-
runt sequi deos patrum suorum, qui erant
in terra Chaldaeorum. 8Deserentes itaque
caeremonias patrum suorum, quae in multi-
tudine deorum erant, 9unum Deum caeli
coluerunt, qui et praecepit eis ut exirent in-
de et habitarent in Charan. Cumque operuis-
set omnem terram fames, descenderunt in
Aegyptum, illicque per quadringentos annos
sic multiplicati sunt, ut dinumerari eorum
non posset exercitus. 10Cumque gravaret
eos rex Aegypti, atque in aedificationibus
urbium suarum in luto et latere subiugas-
set eos, clamaverunt ad Dominum suum,
et percussit totam terram Aegypti plagis
variis. 11Cumque eiecissent eos Aegyptii a se,
et cessasset plaga ab eis, et iterum eos vel-
lent capere, et ad suum servitium revoca-
re, 12fugientibus his, Deus caeli mare ape-
ruit, ita ut hinc inde aquae quasi murus so-
lidarentur, et isti pede sicco fundum maris
perambulando transirent. 13In quo loco
dum innumerabilis exercitus Aegyptiorum
eos persequeretur, ita aquis coopertus est,
ut non remaneret vel unus, qui factum po-
steris nuntiaret. 14Egressi vero mare Rubrum,
deserta Sina montis occupaverunt, in qui-
bus numquam homo habitare potuit, vel
filius hominis requievit. 15Illic fontes amari
obdulcati sunt eis ad bibendum, et per an-
nos quadraginta annonam de caelo conse-
cuti sunt. 16Ubicumque ingressi sunt sine
arcu et sagitta, et absque scuto et gladio,
Deus eorum pugnavit pro eis, et vicit. 17Et
non fuit qui insultaret populo isti, nisi quan-
do recessit a cultu Domini Dei sui. 18Quo-
tiescumque autem praeteripsum Deum suum,
alterum coluerunt, dati sunt in praedam, et
in gladium, et in opprobrium. 19Quoties-
cumque autem poenituerunt se recessisse
a cultura Dei sui, dedit eis Deus caeli virtu-
tem resistendi. 20Denique Chananaeum re-
gem, et Iebuzaeum, et Pherezaeum, et He-
thaeum, et Hevaeum, et Amorrhaeum, et om-
nes potentes in Hesebon prostraverunt, et
terras eorum, et civitates eorum ipsi posse-
derunt: 21et usque dum non peccarent in
conspectu Dei sui, erant cum illis bona:
Deus enim illorum odit iniquitatem. 22Nam
et ante hos annos cum recessissent a via,
quam dederat illis Deus ut ambularent in


pagina successiva »