La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Metadati » Metadati » Biblia Vulgata (1592) - p. 455


illi: quoniam ostendit maiestatem suam in
gentem peccatricem. 8Convertimini itaque
peccatores, et facite iustitiam coram Deo, cre-
dentes quod faciat vobiscum misericordiam
suam. 9Ego autem et anima mea in eo lae-
tabimur. 10Benedicite Dominum omnes ele-
cti eius: agite dies laetitiae, et confitemini il-
li. 11Ierusalem civitas Dei, castigavit te Do-
minus in operibus manuum tuarum. 12Con-
fitere Domino in bonis tuis, et benedic
Deum saeculorum ut reaedificet in te taber-
naculum suum, et revocet ad te omnes ca-
ptivos, et gaudeas in omnia saecula saeculo-
rum. 13Luce splendida fulgebis, et omnes
fines terrae adorabunt te. 14Nationes ex lon-
ginquo ad te venient, et munera deferen-
tes adorabunt in te Dominum, et terram
tuam in sanctificationem habebunt.15No-
men enim magnum invocabunt in te. 16Ma-
ledicti erunt qui contempserint te: et con-
demnati erunt omnes qui blasphemaverint
te: benedictique erunt qui aedificaverint te.
17Tu autem laetaberis in filiis tuis, quoniam
omnes benedicentur, et congregabuntur
ad Dominum. 18Beati omnes qui diligunt
te, et qui gaudent super pace tua. 19Anima
mea, benedic Dominum, quoniam liberavit
Ierusalem civitatem suam a cunctis tribu-
lationibus eius Dominus Deus noster.
20Beatus ero si fuerint reliquiae seminis mei
ad videndam claritatem Ierusalem. 21Portae
Ierusalem ex sapphiro et smaragdo aedifi-
cabuntur, et ex lapide pretioso omnis cir-
cuitus murorum eius. 22Ex lapide candido
et mundo omnes plateae eius sternentur:
et per vicos eius alleluia cantabitur. 23Be-
nedictus Dominus, qui exaltavit eam, et
sit regnum eius in saecula saeculorum super
eam. Amen.

Cap. XIIII

1Et consummati sunt sermones Tobiae.
Et postquam illuminatus est Tobias,
vixit annis quadraginta duobus, et vidit fi-
lios nepotum suorum. 2Completis itaque
annis centum duobus, sepultus est hono-
rifice in Ninive. 3Quinquaginta namque et
sex annorum lumen oculorum amisit, sexa-
genarius vero recepit. 4Reliquum vero vitae
suae in gaudio fuit, et cum bono profectu
timoris Dei perrexit in pace. 5In hora au-
tem mortis suae vocavit ad se Tobiam filium
suum, et septem iuvenes filios eius nepotes
suos, dixitque eis: 6Prope erit interitus Ni-
nive: non enim excidit verbum Domini: et
fratres nostri, qui dispersi sunt a terra Israel,
revertentur ad eam. 7Omnis autem deser-
ta terra eius replebitur, et domus Dei, quae
in ea incensa est, iterum reaedificabitur: ibique
revertentur omnes timentes Deum, 8et re-
linquent gentes idola sua, et venient in Ie-
rusalem, et inhabitabunt in ea: 9et gaude-
bunt in ea omnes reges terrae, adorantes
regem Israel. 10Audite ergo, filii mei, patrem
vestrum: servite Domino in veritate, et in-
quirite ut faciatis quae placita sunt illi: 11et
filiis vestris mandate ut faciant iustitias et
eleemosynas, ut sint memores Dei, et be-
nedicant eum in omni tempore in verita-
te, et in tota virtute sua. 12Nunc ergo filii
audite me, et nolite manere hic: sed qua-
cumque die sepelieritis matrem vestram
circa me in uno sepulchro, ex eo dirigite
gressus vestros ut exeatis hinc: 13video enim
quia iniquitas eius finem dabit ei. 14Factum
est autem post obitum matris suae, Tobias
abscessit ex Ninive cum uxore sua, et filiis,
et filiorum filiis, et reversus est ad soceros
suos:15invenitque eos incolumes in senectute
bona: et curam eorum gessit, et ipse clausit
oculos eorum: et omnem haereditatem do-
mus Raguelis ipse percepit: viditque quin-
tam generationem, filios filiorum suorum.
16Et completis annis nonaginta novem in
timore Domini, cum gaudio sepelierunt
eum. 17Omnis autem cognatio eius, et om-
nis generatio eius in bona vita et in sancta
conversatione permansit, ita ut accepti es-
sent tam Deo quam hominibus, et cunctis
habitantibus in terra.


pagina successiva »