
tus est virginem Tobias, dixitque ei: Sara, exur-
ge, et deprecemur Deum hodie, et cras, et
secundum cras: quia his tribus noctibus Deo
iungimur; tertia autem transacta nocte, in no-
stro erimus coniugio. 5Filii quippe sanctorum
sumus, et non possumus ita coniungi sicut
gentes quae ignorant Deum. 6Surgentes au-
tem pariter, instanter orabant ambo simul,
ut sanitas daretur eis. 7Dixitque Tobias: Do-
mine Deus patrum nostrorum, benedicant
te caeli et terrae, mareque et fontes, et flumina
et omnes creaturae tuae quae in eis sunt. 8Tu
fecisti Adam de limo terrae, dedistique ei adiu-
torium Hevam. 9Et nunc Domine tu scis,
quia non luxuriae causa accipio sororem meam
coniugem, sed sola posteritatis dilectione,
in qua benedicatur nomen tuum in saecula
saeculorum. 10Dixit quoque Sara: Miserere
nobis Domine, miserere nobis, et consene-
scamus ambo pariter sani. 11Et factum est cir-
ca pullorum cantum, accersiri iussit Raguel
servos suos, et abierunt cum eo pariter ut fo-
derent sepulchrum. 12Dicebat enim: Ne forte
simili modo evenerit ei, quo et ceteris illis
septem viris qui sunt ingressi ad eam. 13Cumque
parassent fossam, reversus Raguel ad uxorem
suam, dixit ei: 14Mitte unam de ancillis tuis,
et videat si mortuus est, ut sepeliam eum an-
tequam illucescat dies.15At illa misit unam
ex ancillis suis. Quae ingressa cubiculum,
reperit eos salvos et incolumes, secum pariter
dormientes. 16Et reversa nuntiavit bonum
nuntium: et benedixerunt Dominum, Ra-
guel videlicet et Anna uxor eius, 17et dixerunt:
Benedicimus te, Domine Deus Israel, quia
non contigit quemadmodum putabamus:
18Fecisti enim nobiscum misericordiam tuam,
et exclusisti a nobis inimicum persequentem
nos. 19Misertus es autem duobus unicis. Fac
eos, Domine, plenius benedicere te, et sacri-
ficium tibi laudis tuae et suae sanitatis offerre,
ut cognoscat universitas gentium quia tu es
Deus solus in universa terra. 20Statimque prae-
cepit servis suis Raguel ut replerent fossam,
quam fecerant priusquam elucesceret. 21Uxori
autem suae dixit ut instrueret convivium, et
praepararet omnia quae in cibos erant iter
agentibus necessaria. 22Duas quoque pingues
vaccas, et quatuor arietes, occidi fecit, et pa-
rari epulas omnibus vicinis suis, cunctisque ami-
cis. 23Et adiuravit Raguel Tobiam, ut duas
hebdomadas moraretur apud se. 24De om-
nibus autem quae possidebat Raguel, dimi-
diam partem dedit Tobiae, et fecit scriptu-
ram, ut pars dimidia quae supererat, post o-
bitum eorum Tobiae dominio deveniret.
Cap. IX
1Tunc vocavit Tobias Angelum ad se,
quem quidem hominem existimabat,
dixitque ei: Azaria frater, peto ut auscultes
verba mea. 2Si meipsum tradam tibi servum,
non ero condignus providentiae tuae. 3Ta-
men obsecro te ut assumas tibi animalia sive
servitia, et vadas ad Gabelum in Rages civi-
tatem Medorum, reddasque ei chirographum
suum, et recipias ab eo pecuniam, et roges
eum venire ad nuptias meas. 4Scis enim ip-
se quoniam numerat pater meus dies, et si
tardavero una die plus, contristatur anima
eius. 5Et certe vides quomodo adiuravit
me Raguel, cuius adiuramentum spernere
non possum. 6Tunc Raphael assumens quat-
tuor ex servis Raguelis, et duos camelos, in
Rages civitatem Medorum perrexit: et in-
veniens Gabelum, reddidit ei chirographum
suum, et recepit ab eo omnem pecuniam.
7Indicavitque ei de Tobia filio Tobiae, omnia
quae gesta sunt, fecitque eum secum venire
ad nuptias. 8Cumque ingressus esset domum
Raguelis, invenit Tobiam discumbentem:
et exiliens, osculati sunt se invicem: et flevit
Gabelus, benedixitque Deum, 9et dixit: Be-
nedicat te Deus Israel, quia filius es optimi
viri et iusti, et timentis Deum, et eleemosynas
facientis: 10et dicatur benedictio super uxo-
rem tuam, et super parentes vestros, 11et vi-
deatis filios vestros, et filios filiorum vestro-
rum, usque in tertiam et quartam genera-
tionem: et sit semen vestrum benedictum a
Deo Israel, qui regnat in saecula saeculorum.
12Cumque omnes dixissent, amen, accesserunt
ad convivium: sed et cum timore Domini
nuptiarum convivium exercebant.
pagina successiva »