
hunc recepi fidem, et spopondi dicens: Ni-
si reduxero eum, peccati reus ero in patrem
meum omni tempore. 33Manebo itaque
feruus tuus pro puero in ministerio do-
mini mei, et puer ascendat cum fratribus
suis. 34Non enim possum redire ad patrem
meum, absente puero: ne calamitatis, quae
oppressura est patrem meum, testis assi-
stam.
Cap. XLV
1Non se poterat ultra cohibere Ioseph
multis coram astantibus: unde prae-
cepit ut egrederentur cuncti foras, et nul-
lus interesset alienus agnitioni mutuae.
2Elevavitque vocem cum fletu: quam audie-
runt Aegyptii, omnisque domus Pharaonis.
3Et dixit fratribus suis: Ego sum Ioseph
adhuc pater meus vivit? Non poterant
respondere fratres nimio terrore perterriti.
4Ad quos die clementer: Accedite, inquit,
ad me. Et cum accessissent prope, Ego sum,
ait, Ioseph, frater vester, quem vendidistis
in Aegyptum. 5Nolite pavere, neque vo-
bis durum esse videatur quod vendidistis
me in his regionibus: pro salute enim ve-
stra misit me Deus ante vos in Aegyptum.
6Biennium est enim quod coepit fames es-
se in terra: et adhuc quinque anni restant,
quibus nec arari poterit, nec meti. 7Prae-
misitque me Deus ut reservemini super ter-
ram, et escas ad vivendum habere possitis.
8Non vestro consilio, sed Dei voluntate
huc missus sum: qui fecit me quasi patrem
Pharaonis, et dominum universae domus eius,
ac principem in omni terra Aegypti. 9Fe-
stinate, et ascendite ad patrem meum, et
dicetis ei: Haec mandat filius tuus Ioseph:
Deus fecit me dominum universae terrae
Aegypti: descende ad me, ne moreris, 10et
habitabis in Terra Gessen: erisque iuxta me
tu, et filii tui, et filii filiorum tuorum, oves
tuae, et armenta tua, et universa quae possi-
des. 11Ibique te pascam (adhuc enim quin-
que anni residui sunt famis) ne et tu pe-
teas, et domus tua, et omnia quae possides.
12En, oculi vestri, et oculi fratris mei Benia-
min vident quod os meum loquatur ad vos.
13Nunciate patri meo universam gloriam
meam, et cuncta quae vidistis in Aegypto
festinate, et adducite eum ad me. 14Cumque
amplexatus recidisset in collum Beniamin
fratris sui, flevit: illo quoque similiter flen-
te super collum eius. 15Osculatusque est Io-
seph omnes fratres suos, et ploravit super
singulos: post quae ausi sunt loqui ad eum.
16Auditumque est, et celebri sermone vulga-
tum in aula regis: Venerunt fratres Io-
seph: et gavisus est Pharao, atque omnis
familia eius. 17Dixitque ad Ioseph ut impe-
raret fratribus suis, dicens: Onerantes iu-
menta, ite in Terram Chanaan, 18et tollite
inde patrem vestrum et cognationem, et
venite ad me: et ego dabo vobis omnia
bona Aegypti, ut comedatis medullam ter-
rae. 19Praecipe etiam ut tollant plaustra de
terra Aegypti, ad subvectionem parvulo-
rum suorum ac coniugum: et dicito: Tol-
lite patrem vestrum, et properate quanto-
cyus venientes. 20Nec dimittatis quid-
quam de supellectili vestra: quia omnes
opes Aegypti, vestrae erunt. 21Feceruntque
filii Israel ut eis mandatum fuerat. Qui-
bus dedit Ioseph plaustra, secundum Pha-
raonis imperium: et cibaria in itinere.
22Singulis quoque proferri iussit binas sto-
las: Beniamin vero dedit trecentos argen-
teos cum quinque stolis optimis: 23tantum-
dem pecuniae et vestium mittens patri suo,
addens et asinos decem qui subveherent
ex omnibus divitiis Aegypti, et totidem
asinas, triticum in itinere, panesque portan-
tes. 24Dimisit ergo fratres suos, et profici-
scentibus ait: Ne irascamini in via. 25Qui
ascendentes ex Aegypto, venerunt in Ter-
ram Chanaan ad patrem suum Iacob. 26Et
nunciaverunt ei, dicentes: Ioseph filius
tuus vivit: et ipse dominatur in omni
Terra Aegypti. Quo audito Iacob, quasi
de gravi somno evigilans, tamen non cre-
debat eis. 27Illi econtra referebant om-
nem ordinem rei. Cumque vidisset plaustra
et universa quae miserat, revixit spiritus
eius, 28et ait: sufficit mihi si adhuc Ioseph
pagina successiva »